[1] |
94 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina
|
---|
[2] |
suaegue divinae Mti nos totos debemus, feremus nec prohibebimus tales in eum
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
Objicitur etiam nobis, guod ob fidem multi jussu nostro sint perempti et guod
|
---|
[5] |
ob id multa infortunia patiamur passique simus. Non diffitemur id guidem, sed tamen
|
---|
[6] |
principales et seductores aliorum, qui malitia, non simplicitate errabant. Simplicibus
|
---|
[7] |
enim semper est indultum, qui emendare et ab errore resipiscere voluerunt. Neque
|
---|
[8] |
id a nobis primum, sed multo magis ab antecessoribus et majoribus nostris fuit
|
---|
[9] |
factitatum, fit etiam ab Imperatoria Mte. Nihilominus felicissime tamen vixisse illos
|
---|
[10] |
Deique benedictionem habuisse certissimum est, tantumque abest, ut nos ob id quisque
|
---|
[11] |
infortunatos judicet, ut etiam non mediocris sollicitudo nos teneat pro tot tantisque
|
---|
[12] |
divinae benignitatis donis, ne unquam satis sune Mti gratiarum referre valeamus.
|
---|
[13] |
Nam primo valetudinem corporis integrasque vires nonne nobis largiri est dignatus,
|
---|
[14] |
qui integris viginti duobus annis nunquam tantum morbi sensimus, ut in lecto unius
|
---|
[15] |
horae spatio ob id decumberemus. Uxorem charissimam nostrique amantissimam et
|
---|
[16] |
obsequentissimam, liberos complures eosque animi et corporis dotibus adhucusque
|
---|
[17] |
ornatos et integros; fratrem summum orbis principem tantopere nobis affectum et
|
---|
[18] |
nostris, ut non fratris, sed parentis potius loco nobis sit habendus et numerandus.
|
---|
[19] |
Hereditatem satis amplam et honestam, quam etsi non locupletem quidem suscepimus,
|
---|
[20] |
tamen Dei benignitate inter multas difficultates in hoc usque tempus integram con-
|
---|
[21] |
servavimus; additum Romanorum Bohemiaeque regnum sine sudore, sine gladii
|
---|
[22] |
extractione, Hungariae vero regnum cum parva sanguinis effusione, pacifica illorum
|
---|
[23] |
possessio et gubernatio. Bellum rusticum grave et periculosum sine gravi subditorum
|
---|
[24] |
detrimento et jactura profligatum. Turca truculentissimus bis hereditatem nostram
|
---|
[25] |
invadens, ne unicam quidem arcem aut munitionem coepit, villis tantum, quae defendi
|
---|
[26] |
non poterant, incensis non sine damno discessit. Regnum Hungariae primo statim
|
---|
[27] |
impetu obtinuimus, Johannem Weywodam in Poloniam usque fugere coégimus; et
|
---|
[28] |
si tantum favoris ab hominibus, quantum gratiae ab omnipotenti Deo habuissemus,
|
---|
[29] |
aut si saltem Bohemi, cum ad defensionem Viennae venerant, nos juvare nobiscumque
|
---|
[30] |
in Hungariam ire non recusassent, profligato Turca in hunc usque diem obtinuissemus,
|
---|
[31] |
cum ingenti honore, gloria et commodo totius christianitatis.
|
---|
[32] |
Restat vero, ut etiam interdicti Andreae Ungnad facti hie breviter rationem
|
---|
[33] |
reddamus, quo omnibus satisfacamus, et quoniam multos multa ea de re loqui
|
---|
[34] |
accepimus, ut si fieri possit, ex omnium animis errorem et malam de nobis suspi-
|
---|
[35] |
cionem evellamus, praesertim ex eorum, qui nos eo nomine calumniantur, quasi fidem
|
---|
[36] |
sub utraque oderimus. Is homo a pueritia fere in aula nostra educatus, servitor,
|
---|
[37] |
consiliarius, officialis fuit noster, subditus item et hereditarius noster. Facta est
|
---|
[38] |
à nobis jam pridem prohibitio, ne quis in provinciis et dominiis nostris aut in aula
|
---|
[39] |
nostra innovaret fidem; id cum ille sciret, mandatumque nostrum contempsisset,
|
---|