EN | ES |

Facsimile view

1094


< Page >

94 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina

suaegue divinae Mti nos totos debemus, feremus nec prohibebimus tales in eum blasphemias ?

Objicitur etiam nobis, guod ob fidem multi jussu nostro sint perempti et guod ob id multa infortunia patiamur passique simus. Non diffitemur id guidem, sed tamen principales et seductores aliorum, qui malitia, non simplicitate errabant. Simplicibus enim semper est indultum, qui emendare et ab errore resipiscere voluerunt. Neque id a nobis primum, sed multo magis ab antecessoribus et majoribus nostris fuit factitatum, fit etiam ab Imperatoria Mte. Nihilominus felicissime tamen vixisse illos Deique benedictionem habuisse certissimum est, tantumque abest, ut nos ob id quisque infortunatos judicet, ut etiam non mediocris sollicitudo nos teneat pro tot tantisque divinae benignitatis donis, ne unquam satis sune Mti gratiarum referre valeamus. Nam primo valetudinem corporis integrasque vires nonne nobis largiri est dignatus, qui integris viginti duobus annis nunquam tantum morbi sensimus, ut in lecto unius horae spatio ob id decumberemus. Uxorem charissimam nostrique amantissimam et obsequentissimam, liberos complures eosque animi et corporis dotibus adhucusque ornatos et integros; fratrem summum orbis principem tantopere nobis affectum et nostris, ut non fratris, sed parentis potius loco nobis sit habendus et numerandus. Hereditatem satis amplam et honestam, quam etsi non locupletem quidem suscepimus, tamen Dei benignitate inter multas difficultates in hoc usque tempus integram con- servavimus; additum Romanorum Bohemiaeque regnum sine sudore, sine gladii extractione, Hungariae vero regnum cum parva sanguinis effusione, pacifica illorum possessio et gubernatio. Bellum rusticum grave et periculosum sine gravi subditorum detrimento et jactura profligatum. Turca truculentissimus bis hereditatem nostram invadens, ne unicam quidem arcem aut munitionem coepit, villis tantum, quae defendi non poterant, incensis non sine damno discessit. Regnum Hungariae primo statim impetu obtinuimus, Johannem Weywodam in Poloniam usque fugere coégimus; et si tantum favoris ab hominibus, quantum gratiae ab omnipotenti Deo habuissemus, aut si saltem Bohemi, cum ad defensionem Viennae venerant, nos juvare nobiscumque in Hungariam ire non recusassent, profligato Turca in hunc usque diem obtinuissemus, cum ingenti honore, gloria et commodo totius christianitatis.

Restat vero, ut etiam interdicti Andreae Ungnad facti hie breviter rationem reddamus, quo omnibus satisfacamus, et quoniam multos multa ea de re loqui accepimus, ut si fieri possit, ex omnium animis errorem et malam de nobis suspi- cionem evellamus, praesertim ex eorum, qui nos eo nomine calumniantur, quasi fidem sub utraque oderimus. Is homo a pueritia fere in aula nostra educatus, servitor, consiliarius, officialis fuit noster, subditus item et hereditarius noster. Facta est à nobis jam pridem prohibitio, ne quis in provinciis et dominiis nostris aut in aula nostra innovaret fidem; id cum ille sciret, mandatumque nostrum contempsisset,



Text viewManuscript line view