[1] |
92 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina
|
---|
[2] |
ipso imperio. Nec ea res parvo esse posse ei regno commodo, si a tantis princi-
|
---|
[3] |
pibus frequentaretur, tametsi principes illi non nisi sub fide seu salvo conductu eo
|
---|
[4] |
convenerint. (Quod vero insciis Bohemiae officialibus ac consiliariis admissa sit illa
|
---|
[5] |
ea res, id factum est propterea, quod non nisi propriae imperatoriae Mtis ac imperii
|
---|
[6] |
res in eo tractandae fuerant, nec praeter imperatoriam Mtem et nobis paucisque
|
---|
[7] |
principibus eae cognitae fuerant. Et cum plus quam ab unius anni spatio de eis
|
---|
[8] |
agitaretur, tamen nemo consiliariorum nostrorum unquam quicquam a nobis de his
|
---|
[9] |
audivit, et ad tales ligas nostri etiam consiliarii a juramento nobis facto sunt liberi,
|
---|
[10] |
et ad tales ligas minime jurati sunt.
|
---|
[11] |
De foederibus pacificationibusque cum Turca et rege Joanne ac ceteris princi-
|
---|
[12] |
pibus, quae res ad ipsum quoque Boemiae regnum videtur illis pertinere, male que-
|
---|
[13] |
runtur, se quasi contemptos ei consilio et actioni non fuisse adhibitos, aut ea de re
|
---|
[14] |
3 nobis certiores factos; si quidem hi, qui tum apud nos ex Bohemia fuerant, cum
|
---|
[15] |
Vratislaviae de pace et concordia agebatur inter nos et regem Johannem, omnes
|
---|
[16] |
in consilium sunt adhibiti et Turcicis tractatibus. Petiimus praeterea non semel, ut
|
---|
[17] |
aliquot possimus apud nos habere ex Bohemiae regno consiliarios, volentes illis ho-
|
---|
[18] |
nestam et certam dare provisionem; nunquam tamen id impetrare et consequi po-
|
---|
[19] |
tuimus, ut nobis aliqui darentur; et si unquam casu aderant, nunquam eos a con-
|
---|
[20] |
siliis nostris prohibuimus aut sprevimus. Dominum magistrum curiae et cancellarium
|
---|
[21] |
Pflug non semel in imperii rebus consilio adhibuimus. Et si aliquando ex Bohemia
|
---|
[22] |
consiliarios libenter habuissemus, tamen venire gravabantur, aut si venerant, cito
|
---|
[23] |
discedebant; nonnunquam etiam in tribus personis consilium concludere cogebamur,
|
---|
[24] |
cum propter rei et animi nostri occultationem, praesertim in rebus bellicis, ne con-
|
---|
[25] |
silia nostra anteverterentur, tum propter pericula illorum, quos in eiusmodi secretis
|
---|
[26] |
negotiis mittebamus, ne si res palam fieret aut in suspicionem saltem veniret, in
|
---|
[27] |
discrimen vitae inciderent.
|
---|
[28] |
Quod vero ex contemptu aliquando regni Bohemiae ea verba protulerimus,
|
---|
[29] |
amisso etiam regno Bohemiae, habere nos alia loca, in quibus pro regiae Mtis digni-
|
---|
[30] |
tate vivere possimus: id quidem non inficiamur; nec enim clam, sed palam tum in
|
---|
[31] |
Bohemiae, Hungariae, tum etiam in aliarum provinciarum dietis id loquuti sumus,
|
---|
[32] |
sed non ita nec in eum sensum, sicuti malevoli interpretantur nostra verba; verum
|
---|
[33] |
exhortantes subditos nostros pro officio nostro et paterne, ut in commune consu-
|
---|
[34] |
lerent, periculum commune esse omnium, ne sibiipsis rebusque suis deessent addebamus,
|
---|
[35] |
illas nisi mature provideant, periclitari quidem de omnibus suis rebus ac bonis; nos
|
---|
[36] |
habere quidem plura ipsis refugia, nolle tamen illis deesse, nec unquam defuturos
|
---|
[37] |
esse, quoad poterimus, etiam vitam et bona omnia pro ipsorum communisque rei
|
---|
[38] |
publicae christianae bono et salute periclitaturos esse.
|
---|