EN | ES |

Facsimile view

1094


< Page >

92 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina

ipso imperio. Nec ea res parvo esse posse ei regno commodo, si a tantis princi- pibus frequentaretur, tametsi principes illi non nisi sub fide seu salvo conductu eo convenerint. (Quod vero insciis Bohemiae officialibus ac consiliariis admissa sit illa ea res, id factum est propterea, quod non nisi propriae imperatoriae Mtis ac imperii res in eo tractandae fuerant, nec praeter imperatoriam Mtem et nobis paucisque principibus eae cognitae fuerant. Et cum plus quam ab unius anni spatio de eis agitaretur, tamen nemo consiliariorum nostrorum unquam quicquam a nobis de his audivit, et ad tales ligas nostri etiam consiliarii a juramento nobis facto sunt liberi, et ad tales ligas minime jurati sunt.

De foederibus pacificationibusque cum Turca et rege Joanne ac ceteris princi- pibus, quae res ad ipsum quoque Boemiae regnum videtur illis pertinere, male que- runtur, se quasi contemptos ei consilio et actioni non fuisse adhibitos, aut ea de re 3 nobis certiores factos; si quidem hi, qui tum apud nos ex Bohemia fuerant, cum Vratislaviae de pace et concordia agebatur inter nos et regem Johannem, omnes in consilium sunt adhibiti et Turcicis tractatibus. Petiimus praeterea non semel, ut aliquot possimus apud nos habere ex Bohemiae regno consiliarios, volentes illis ho- nestam et certam dare provisionem; nunquam tamen id impetrare et consequi po- tuimus, ut nobis aliqui darentur; et si unquam casu aderant, nunquam eos a con- siliis nostris prohibuimus aut sprevimus. Dominum magistrum curiae et cancellarium Pflug non semel in imperii rebus consilio adhibuimus. Et si aliquando ex Bohemia consiliarios libenter habuissemus, tamen venire gravabantur, aut si venerant, cito discedebant; nonnunquam etiam in tribus personis consilium concludere cogebamur, cum propter rei et animi nostri occultationem, praesertim in rebus bellicis, ne con- silia nostra anteverterentur, tum propter pericula illorum, quos in eiusmodi secretis negotiis mittebamus, ne si res palam fieret aut in suspicionem saltem veniret, in discrimen vitae inciderent.

Quod vero ex contemptu aliquando regni Bohemiae ea verba protulerimus, amisso etiam regno Bohemiae, habere nos alia loca, in quibus pro regiae Mtis digni- tate vivere possimus: id quidem non inficiamur; nec enim clam, sed palam tum in Bohemiae, Hungariae, tum etiam in aliarum provinciarum dietis id loquuti sumus, sed non ita nec in eum sensum, sicuti malevoli interpretantur nostra verba; verum exhortantes subditos nostros pro officio nostro et paterne, ut in commune consu- lerent, periculum commune esse omnium, ne sibiipsis rebusque suis deessent addebamus, illas nisi mature provideant, periclitari quidem de omnibus suis rebus ac bonis; nos habere quidem plura ipsis refugia, nolle tamen illis deesse, nec unquam defuturos esse, quoad poterimus, etiam vitam et bona omnia pro ipsorum communisque rei publicae christianae bono et salute periclitaturos esse.



Text viewManuscript line view