EN | ES |

Facsimile Lines

1094


< Page >

[1]
84 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina

[2]
titur, ut aliquis adversus eos, quod quidem ad se spectaret, defendere incipere et
[3]
resistere illis posset.

[4]
In comitiis publicis praesente MteV in arce Pragensi alia negotia non tra-
[5]
ctantur, quam .exactiones; ibique MsV homines allicit et suspensos reddit, pollicens
[6]
se transactis et confectis MtisVR negotiis protinus ad tractanda hominum negotia,
[7]
illorum necessitatem, causam ef justitiam esse accessuram finemque omnino facturam;
[8]
quibus auditis, sperantes id confore, ad pertractanda MtisV negotia facilius accedunt.
[9]
At MsV confectis privatis rebus, subito se et publicis et privatis hominum negotiis
[10]
infectis relictis, nec ullum finem faciens aut satis leviter absolvens, alio confert:
[11]
quam rem moleste homines ferre intelligo.

[12]
Quod vero ad mulctam seu poenas, quae in camera (eas vero ad MtemVR
[13]
spectare et cadere) perpenduntur attinet, hae deliberatione consiliariorum camerae
[14]
a VRMte exorantur, impetratas et exoratas MsV dono dat; nihilominus tamen ob
[15]
eandem muletam RMtisV procurator nomine MtisV citat, in jus vocat et hanc rem
[16]
totamque causam non secus, ac si MsV in jus prodiret, coram judicio agit. Prae-
[17]
terea plerumque hominibus ibi non necessariis verbis detrahitur. llli vero coguntur
[18]
ila pati ae bono animo ferre, propterea quod illud judicium nomine MtisV exercetur ;
[19]
si autem ea in re MsV ceciderit causa, adversa pars damna accepta a MteV nec
[20]
repetere nec assequi potest. Quod si illa persona, cui talem muletam MsV dignata
[21]
est dare, melius experietur, cogeretur profecto in verbis et dictis erga adversam
[22]
partem (quod par esset) debitum servare modum. Nam adversa pars minime ferret
[23]
nec pateretur, si qua in re ei detraheretur, quod quidem in verbis et causae actio-
[24]
nibus, quae nomine MtisV fiunt, coguntur ferre et pati. Deinde si ad illam mulctam,
[25]
qua eum MsV donaverat, nihil haberet juris, et tandem caderet causa, posset pars
[26]
adversa nomine damnorum et interesse adversus illum tentare et agere. Itaque, rex
[27]
clementissime, et hanc rem homines aegre ferunt, videlicet MtisV procuratorem istius
[28]
mulctae gratia causam nomine MtisV agere, quam pridem aliis MsV dare sit dignata.
[29]
Dignetur igitur MsV hoc diligenter discutere et perpendere, ex illis mulctis MtiV
[30]
accidere nihil lucri, homines autem istius modi judiciis praegravari, an id sit MtiV
[31]
ex usu. Porro haec mea esset ratio, si cui MsV talem mulctam dignata fuerit dare,
[32]
ut illi diploma seu literae a VRMte darentur, et is tandem ratione istius mulctae jus
[33]
suo periculo experiatur et id assequi tentet, non ut per procuratorem MtisV tales
[34]
processus juris exercerentur.

[35]
Conventus is, qui superioribus diebus nonnullorum ex principibus imperii
[36]
Pilsnae fuit, in quo et MsV nuncios habuit suos, de illo conventu ordines et status
[37]
Bohemici regni plane nescii erant, et non solum status, sed ne quidem judices et
[38]
MtisV consiliarii istius regni, quid ibi tractandum esset, sciverant. Hoc tamen inter
[39]
homines palam ferebatur, tempore superiorum regum, qui ante MtemV erant, nun-


Text viewFacsimile