EN | ES |

Facsimile view

1094


< Page >

84 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina

titur, ut aliquis adversus eos, quod quidem ad se spectaret, defendere incipere et resistere illis posset.

In comitiis publicis praesente MteV in arce Pragensi alia negotia non tra- ctantur, quam .exactiones; ibique MsV homines allicit et suspensos reddit, pollicens se transactis et confectis MtisVR negotiis protinus ad tractanda hominum negotia, illorum necessitatem, causam ef justitiam esse accessuram finemque omnino facturam; quibus auditis, sperantes id confore, ad pertractanda MtisV negotia facilius accedunt. At MsV confectis privatis rebus, subito se et publicis et privatis hominum negotiis infectis relictis, nec ullum finem faciens aut satis leviter absolvens, alio confert: quam rem moleste homines ferre intelligo.

Quod vero ad mulctam seu poenas, quae in camera (eas vero ad MtemVR spectare et cadere) perpenduntur attinet, hae deliberatione consiliariorum camerae a VRMte exorantur, impetratas et exoratas MsV dono dat; nihilominus tamen ob eandem muletam RMtisV procurator nomine MtisV citat, in jus vocat et hanc rem totamque causam non secus, ac si MsV in jus prodiret, coram judicio agit. Prae- terea plerumque hominibus ibi non necessariis verbis detrahitur. llli vero coguntur ila pati ae bono animo ferre, propterea quod illud judicium nomine MtisV exercetur ; si autem ea in re MsV ceciderit causa, adversa pars damna accepta a MteV nec repetere nec assequi potest. Quod si illa persona, cui talem muletam MsV dignata est dare, melius experietur, cogeretur profecto in verbis et dictis erga adversam partem (quod par esset) debitum servare modum. Nam adversa pars minime ferret nec pateretur, si qua in re ei detraheretur, quod quidem in verbis et causae actio- nibus, quae nomine MtisV fiunt, coguntur ferre et pati. Deinde si ad illam mulctam, qua eum MsV donaverat, nihil haberet juris, et tandem caderet causa, posset pars adversa nomine damnorum et interesse adversus illum tentare et agere. Itaque, rex clementissime, et hanc rem homines aegre ferunt, videlicet MtisV procuratorem istius mulctae gratia causam nomine MtisV agere, quam pridem aliis MsV dare sit dignata. Dignetur igitur MsV hoc diligenter discutere et perpendere, ex illis mulctis MtiV accidere nihil lucri, homines autem istius modi judiciis praegravari, an id sit MtiV ex usu. Porro haec mea esset ratio, si cui MsV talem mulctam dignata fuerit dare, ut illi diploma seu literae a VRMte darentur, et is tandem ratione istius mulctae jus suo periculo experiatur et id assequi tentet, non ut per procuratorem MtisV tales processus juris exercerentur.

Conventus is, qui superioribus diebus nonnullorum ex principibus imperii Pilsnae fuit, in quo et MsV nuncios habuit suos, de illo conventu ordines et status Bohemici regni plane nescii erant, et non solum status, sed ne quidem judices et MtisV consiliarii istius regni, quid ibi tractandum esset, sciverant. Hoc tamen inter homines palam ferebatur, tempore superiorum regum, qui ante MtemV erant, nun-



Text viewManuscript line view