EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

[2]

[3]
terre nascencia remanserunt, sed omnia consumpserunt; et ita spisse tunc* in cam-
[4]
pis situabantur, quod in aliquibus locis usque ad genua equorum extendebantur,
[5]
unde in multis locis Boemiam, Moraviam, Ungariam et alias terras vicinas devas-
[6]
taverunt. Et volucres multe et varie propter formidinem locustarum predictarum
[7]
in cavernis petrarum et in abditis locis moncium et silvarum se abscondentes fame
[8]
interierunt. Et pestifere erant et venenose, quod porci vel canes vel alie bestie ipsas
[9]
devorantes, si non statim limpham hauserunt, vita privabantur. Universus quoque
[10]
clerus et populus Pragensis cum reliquiis et vexillis processiones faciebant, pro
[11]
adversitate dicta fuganda Dei clemenciam exorabant. Deinde cum prefate locuste
[12]
ad Pragensem civitatem appropinquarent, subito corvi, cornices, monedule, pice
[13]
ac alie aves diverse repente congregate, mirandum dictu, cum maximo impetu
[14]
ipsas" repulerunt. Que quidem locuste magna dampna in diversis regnis facientes
[15]
ad Renum et ultra pervenerunt.

[16]
De ecclipsi Solis horis vesperarum in crastino octave Petri et Pauli.

[17]
Anno Domini MCCCXXXIX Sol fuit eclipsatus circa horam vesperarum*
[18]
in crastino octave Petri et Pauli apostolorum!. Et quia in cronicis publicis ple-
[19]
rumque? fit mencio de eclipsi Solis, idcirco videnda est causa ipsius.

[20]
Causatur autem ex interposicione Lune inter visum nostrum et corpus
[21]
Solis, et hoc fit, quando coniunguntur luminaria super una linea dyametrali pro-
[22]
ducta a centro visus nostri per centra luminarium vel iuxta centrum luminarium
[23]
prope terminum XII graduum distancie centri linie agenzahar eius. Eclipsis vero
[24]
Lune causatur ex interposicione corporis terre super una linea dyametrali tran-
[25]
seunte per centra Solis, Terre et Lune, et hoc fit, quando Luna est in plenilunio
[26]
existente ipsa in distancia agenzahar vel eius gadir infra XII gradus, quia tunc
[27]
attingit umbram Terre vel eius aliqualem partem, et secundum hoc in quantitate
[28]
obscuratur.

[29]
Verumtamen eclipsis Solis vel Lune in diversis climatibus secundum magis
[30]
vel minus apparet. Unde anno Domini MCCCXXIIP, in die Iohannis et Pauli?
[31]
hora tercia in Boemia et in terris vicinis fuit eclipsis Solis, sed tunc me existente
[32]
Rome nullum signum apparuit eclipsis prefate.

[33]
Porro Sol est quartus in ordine planetarum, sub se habet Lunam, Mercu-
[34]
rium et Venerem, superius est Mars, Iovis et Saturnus. Omnibus stellis et planetis
[35]
est maior in quantitate et virtute. Nam occies maior dicitur esse tota Terra, omnia

[36]

[37]
?^ tunc Hl om. W

[38]
b ipsas Wl om. H. eas suppl. Em

[39]
© уезрегагит W | vespertinam H

[40]
4 plerumque W (secundum Loserth, hodie laes.) | quoque H
[41]
1) Die 7 m. Iulii a. 1339.

[42]
2) Die 26" m. lunii, sed recte anno 1321.

[43]
169


Text viewFacsimile