EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

terre nascencia remanserunt, sed omnia consumpserunt; et ita spisse tunc* in cam- pis situabantur, quod in aliquibus locis usque ad genua equorum extendebantur, unde in multis locis Boemiam, Moraviam, Ungariam et alias terras vicinas devas- taverunt. Et volucres multe et varie propter formidinem locustarum predictarum in cavernis petrarum et in abditis locis moncium et silvarum se abscondentes fame interierunt. Et pestifere erant et venenose, quod porci vel canes vel alie bestie ipsas devorantes, si non statim limpham hauserunt, vita privabantur. Universus quoque clerus et populus Pragensis cum reliquiis et vexillis processiones faciebant, pro adversitate dicta fuganda Dei clemenciam exorabant. Deinde cum prefate locuste ad Pragensem civitatem appropinquarent, subito corvi, cornices, monedule, pice ac alie aves diverse repente congregate, mirandum dictu, cum maximo impetu ipsas" repulerunt. Que quidem locuste magna dampna in diversis regnis facientes ad Renum et ultra pervenerunt.

De ecclipsi Solis horis vesperarum in crastino octave Petri et Pauli.

Anno Domini MCCCXXXIX Sol fuit eclipsatus circa horam vesperarum* in crastino octave Petri et Pauli apostolorum!. Et quia in cronicis publicis ple- rumque? fit mencio de eclipsi Solis, idcirco videnda est causa ipsius.

Causatur autem ex interposicione Lune inter visum nostrum et corpus Solis, et hoc fit, quando coniunguntur luminaria super una linea dyametrali pro- ducta a centro visus nostri per centra luminarium vel iuxta centrum luminarium prope terminum XII graduum distancie centri linie agenzahar eius. Eclipsis vero Lune causatur ex interposicione corporis terre super una linea dyametrali tran- seunte per centra Solis, Terre et Lune, et hoc fit, quando Luna est in plenilunio existente ipsa in distancia agenzahar vel eius gadir infra XII gradus, quia tunc attingit umbram Terre vel eius aliqualem partem, et secundum hoc in quantitate obscuratur.

Verumtamen eclipsis Solis vel Lune in diversis climatibus secundum magis vel minus apparet. Unde anno Domini MCCCXXIIP, in die Iohannis et Pauli? hora tercia in Boemia et in terris vicinis fuit eclipsis Solis, sed tunc me existente Rome nullum signum apparuit eclipsis prefate.

Porro Sol est quartus in ordine planetarum, sub se habet Lunam, Mercu- rium et Venerem, superius est Mars, Iovis et Saturnus. Omnibus stellis et planetis est maior in quantitate et virtute. Nam occies maior dicitur esse tota Terra, omnia

?^ tunc Hl om. W

b ipsas Wl om. H. eas suppl. Em

© уезрегагит W | vespertinam H

4 plerumque W (secundum Loserth, hodie laes.) | quoque H 1) Die 7 m. Iulii a. 1339.

2) Die 26" m. lunii, sed recte anno 1321.

169



Text viewManuscript line view