[1] |
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
|
---|
[4] |
Collatio domini pape Iohannis de inquisicione visionis dominice.
|
---|
[5] |
Anno in prefato! dominus Iohannes, papa XXII, adhuc vivens de questione
|
---|
[6] |
visionis dominice? locutus est sub ista forma verborum ad cardinales et ad clerum
|
---|
[7] |
universum curie Romane: "Vos videtis, que et quales auctoritates sunt recitate in
|
---|
[8] |
materia ista ad partem affirmativam et negativam simul cum suis racionibus, unde
|
---|
[9] |
mirari non debetis, si ista? questio est mota. Videtis enim: Gregorius, Augustinus,
|
---|
[10] |
Ambrosius, Ieronimus, Bernhardus et multi alii doctores movent eam. Sed aliqui
|
---|
[11] |
moderni doctores habent quosdam libros suos compositos et illos habent pro
|
---|
[12] |
ewangeliis, epistolis et pro sanctis doctoribus, et quidquid dicitur extra illos libros,
|
---|
[13] |
totum est in eis vanum et inane. Ego autem, postquam fui in isto statu, occupavi
|
---|
[14] |
me libenter in studio originalium, et maxime Gregorii et aliorum doctorum, et
|
---|
[15] |
libenter fui secutus eos et recitavi decreta eorum, et ideo videtur michi, quod qui
|
---|
[16] |
vult bene investigare veritatem istius questionis, debet «eam»? invenire in sacra
|
---|
[17] |
scriptura et in dictis sanctorum et non per viam dyalecticam. Ego sum vicarius
|
---|
[18] |
domini nostri Iesu Cristi, licet indignus, et ideo non sum positus ad impugnandum
|
---|
[19] |
fidem, immo ad defendendum pro viribus et roborandum. Et teste Deo, qui omnia
|
---|
[20] |
novit, quod libencius audiam partem affirmativam et raciones ad illam quam ad
|
---|
[21] |
oppositam*." Fecitque unam revocacionem dominus papa sub ista forma: "Ego non
|
---|
[22] |
credidi nec credo dixisse me umquam contra fidem, et si aliquis diceret, quod
|
---|
[23] |
a me esset preter fidem dictum vel contra fidem, libenter audiam et discuciam
|
---|
[24] |
cum fratribus et prelatis et magistris et paratus sum revocare et ex nunc revoco
|
---|
[25] |
et de hoc peto fieri publicum instrumentum" et adiecit "Ad Deum sitis", et re-
|
---|
[26] |
cessit. Verum tamen dominus papa pridie ante mortem suam in presencia om-
|
---|
[27] |
nium cardinalium et multorum prelatorum sic fuit publice protestatus et dixit
|
---|
[28] |
expresse se credere, quod anime separate a corporibus et purgate a peccatis sunt
|
---|
[29] |
in regno celorum cum Cristo et suis sanctis et cum consorcio sanctorum ange-
|
---|
[30] |
lorum aggregate et vident divinam essenciam facie ad faciem clare, in quantum
|
---|
[31] |
status et condicio requirit.
|
---|
[32] |
Vera magistrorum cunctorum dicta sacrorum:
|
---|
[33] |
celis gaudere, sanctas animas videre
|
---|
[34] |
divinum vultum dicunt cupiuntque sepultum
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
|
---|
[37] |
b eam suppl. ad sensum Em| om. H laes. W
|
---|
[38] |
¢ ad oppositam W | odio positam H
|
---|
[39] |
1) Anno in prefato...prime. | compendiose secundum ChronAR L. III, cap. 7, p. 324a-325a
|
---|
[40] |
2) Quaestio haec erat: Utrum qui in gratia mortui sunt, subito post mortem, an demum die iudicii extremi Deum videre possunt?
|
---|
[41] |
152
|
---|