EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM V.

Collatio domini pape Iohannis de inquisicione visionis dominice.

Anno in prefato! dominus Iohannes, papa XXII, adhuc vivens de questione visionis dominice? locutus est sub ista forma verborum ad cardinales et ad clerum universum curie Romane: "Vos videtis, que et quales auctoritates sunt recitate in materia ista ad partem affirmativam et negativam simul cum suis racionibus, unde mirari non debetis, si ista? questio est mota. Videtis enim: Gregorius, Augustinus, Ambrosius, Ieronimus, Bernhardus et multi alii doctores movent eam. Sed aliqui moderni doctores habent quosdam libros suos compositos et illos habent pro ewangeliis, epistolis et pro sanctis doctoribus, et quidquid dicitur extra illos libros, totum est in eis vanum et inane. Ego autem, postquam fui in isto statu, occupavi me libenter in studio originalium, et maxime Gregorii et aliorum doctorum, et libenter fui secutus eos et recitavi decreta eorum, et ideo videtur michi, quod qui vult bene investigare veritatem istius questionis, debet «eam»? invenire in sacra scriptura et in dictis sanctorum et non per viam dyalecticam. Ego sum vicarius domini nostri Iesu Cristi, licet indignus, et ideo non sum positus ad impugnandum fidem, immo ad defendendum pro viribus et roborandum. Et teste Deo, qui omnia novit, quod libencius audiam partem affirmativam et raciones ad illam quam ad oppositam*." Fecitque unam revocacionem dominus papa sub ista forma: "Ego non credidi nec credo dixisse me umquam contra fidem, et si aliquis diceret, quod a me esset preter fidem dictum vel contra fidem, libenter audiam et discuciam cum fratribus et prelatis et magistris et paratus sum revocare et ex nunc revoco et de hoc peto fieri publicum instrumentum" et adiecit "Ad Deum sitis", et re- cessit. Verum tamen dominus papa pridie ante mortem suam in presencia om- nium cardinalium et multorum prelatorum sic fuit publice protestatus et dixit expresse se credere, quod anime separate a corporibus et purgate a peccatis sunt in regno celorum cum Cristo et suis sanctis et cum consorcio sanctorum ange- lorum aggregate et vident divinam essenciam facie ad faciem clare, in quantum status et condicio requirit.

Vera magistrorum cunctorum dicta sacrorum: celis gaudere, sanctas animas videre divinum vultum dicunt cupiuntque sepultum

^ ista W | certa H

b eam suppl. ad sensum Em| om. H laes. W

¢ ad oppositam W | odio positam H

1) Anno in prefato...prime. | compendiose secundum ChronAR L. III, cap. 7, p. 324a-325a

2) Quaestio haec erat: Utrum qui in gratia mortui sunt, subito post mortem, an demum die iudicii extremi Deum videre possunt?

152



Text viewManuscript line view