EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
dummodo ipsi homines armati sint, quoscunque movere et poteritis habere, ipsis
[4]
congregatis, nobis in subsidium venire non tardetis ita, ut^ sitis apud nos iuxta La
[5]
die sabbati nunc instante ad standum in campis, ad quos nos ipso die^ recipiemus,
[6]
in hoc nobis vestram fidem, ut confidimus, ostensuri. Datum Kostel?, in vigilia
[7]
Omnium sanctorum? , hora matutina.

[8]
Mox? quoque venerabilis pater dominus Iohannes, Pragensis episcopus,
[9]
annuens regis precibus cum valido exercitu ad locum prefixum pervenit. Unde rex
[10]
cum omnibus suis principibus, baronibus? et nobilibus, cum magno gaudio ipsum
[11]
suscepit. Insuper et civibus Pragensibus et aliis multis civitatibus epistole consi-
[12]
miles sunt transmisse, qui pariter literis parendo regalibus ad expedicionem illam
[13]
cum armorum decencia processerunt. Maxima enim formido et opinio est de bello
[14]
inter predictos principes affuturo et a pluribus refertur, quod reges Ungarie et
[15]
Crakovie sunt cum duce Austrie confederati et quod eum velint adversus regem
[16]
Boemie adiuvare. Sed cum? plures de exercitu regis Boemie, a tam copiosa adver-
[17]
sancium multitudine perterriti, regi dicerent, ut retrocederent et municionibus se
[18]
aptarent, eo quod tante multitudini hec paucitas resistere non valeret, et rex, quid
[19]
ageret, ignoraret, misit Deus terrorem suum super adversarios regis Boemie et eos
[20]
dissipavit, sic quod sine bello ab invicem sunt separati. Videns autem dominus
[21]
noster rex hostium fugam et manifestam Dei virtutem, plus est animo confortatus,
[22]
contra Australes aliquos per ducem Austrie circa Danubium causa exercendi prelii
[23]
derelictos nobiles Boemie ordinat et Moravos, qui pugnent cottidie contra eos.

[24]
Et cum Pragam venisset, innumeram a toto populo recepit pecuniam,
[25]
magna dat promittitque nobilibus stipendia, ut in eius absencia contra Australes
[26]
et Ungaros gerant bella. Hiis dispositis circa festum sancte Lucie" tempore
[27]
nocturno rex secrete cum paucis de Praga exivit. Quibusdam vero in via sibi
[28]
occurrentibus et de ipsius festino processu mirantibus et interrogantibus rex dicit:
[29]
"Ideo festino, quia in* vigilia Christi in Francia Parisius esse volo." Miratur omnis
[30]
etas, quod tam longas frequenter solet facere rex dietas. In via cernitur non ut
[31]
equitans, sed pocius quasi volans.

[32]

[33]
ut Plquod HW

[34]
die P | die ibidem HW

[35]
Kostel HW (cf. ChronAR) | Kostelecz P

[36]
baronibus P | et baronibus HW

[37]
in Plon HW

[38]
1) Id est Podivín, oppidum in Moravia prope Břeclav.

[39]
2) Die 31° mensis Octobris.

[40]
3) Verba Mox...suscepit. in ChronAR non leguntur.

[41]
4) Pactum Ottonis, ducis Austriae, cum Ungaris die 2 mensis Septembris a. 1331 contractum est (RBM III, n. 1817).

[42]
5) Sed cum...contra eos. | cf. ChronAR 1. II, cap. 28, p. 311b, ubi haec verba in eisdem litteris, de quibus v. supra p. 132,
[43]
adn. 4 leguntur.

[44]
6) Et cum Pragam...mesta. | cf. ChronAR L II, cap. 29, p. 312a-b

[45]
7) Die 13° mensis Decembris.

[46]
в о с

[47]
134


Text viewFacsimile