EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

dummodo ipsi homines armati sint, quoscunque movere et poteritis habere, ipsis congregatis, nobis in subsidium venire non tardetis ita, ut^ sitis apud nos iuxta La die sabbati nunc instante ad standum in campis, ad quos nos ipso die^ recipiemus, in hoc nobis vestram fidem, ut confidimus, ostensuri. Datum Kostel?, in vigilia Omnium sanctorum? , hora matutina.

Mox? quoque venerabilis pater dominus Iohannes, Pragensis episcopus, annuens regis precibus cum valido exercitu ad locum prefixum pervenit. Unde rex cum omnibus suis principibus, baronibus? et nobilibus, cum magno gaudio ipsum suscepit. Insuper et civibus Pragensibus et aliis multis civitatibus epistole consi- miles sunt transmisse, qui pariter literis parendo regalibus ad expedicionem illam cum armorum decencia processerunt. Maxima enim formido et opinio est de bello inter predictos principes affuturo et a pluribus refertur, quod reges Ungarie et Crakovie sunt cum duce Austrie confederati et quod eum velint adversus regem Boemie adiuvare. Sed cum? plures de exercitu regis Boemie, a tam copiosa adver- sancium multitudine perterriti, regi dicerent, ut retrocederent et municionibus se aptarent, eo quod tante multitudini hec paucitas resistere non valeret, et rex, quid ageret, ignoraret, misit Deus terrorem suum super adversarios regis Boemie et eos dissipavit, sic quod sine bello ab invicem sunt separati. Videns autem dominus noster rex hostium fugam et manifestam Dei virtutem, plus est animo confortatus, contra Australes aliquos per ducem Austrie circa Danubium causa exercendi prelii derelictos nobiles Boemie ordinat et Moravos, qui pugnent cottidie contra eos.

Et cum Pragam venisset, innumeram a toto populo recepit pecuniam, magna dat promittitque nobilibus stipendia, ut in eius absencia contra Australes et Ungaros gerant bella. Hiis dispositis circa festum sancte Lucie" tempore nocturno rex secrete cum paucis de Praga exivit. Quibusdam vero in via sibi occurrentibus et de ipsius festino processu mirantibus et interrogantibus rex dicit: "Ideo festino, quia in* vigilia Christi in Francia Parisius esse volo." Miratur omnis etas, quod tam longas frequenter solet facere rex dietas. In via cernitur non ut equitans, sed pocius quasi volans.

ut Plquod HW

die P | die ibidem HW

Kostel HW (cf. ChronAR) | Kostelecz P

baronibus P | et baronibus HW

in Plon HW

1) Id est Podivín, oppidum in Moravia prope Břeclav.

2) Die 31° mensis Octobris.

3) Verba Mox...suscepit. in ChronAR non leguntur.

4) Pactum Ottonis, ducis Austriae, cum Ungaris die 2 mensis Septembris a. 1331 contractum est (RBM III, n. 1817).

5) Sed cum...contra eos. | cf. ChronAR 1. II, cap. 28, p. 311b, ubi haec verba in eisdem litteris, de quibus v. supra p. 132, adn. 4 leguntur.

6) Et cum Pragam...mesta. | cf. ChronAR L II, cap. 29, p. 312a-b

7) Die 13° mensis Decembris.

в о с

134



Text viewManuscript line view