EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

[2]
regem protegere per illum tyrannum manus totaliter amputatur. Siccarius ille
[3]
mox? capitur et mactatur.

[4]
Eodem anno! IV? Kalendas Octobris in Wissegrado in domo prepositi
[5]
serenissima domina Elizabeth, Bohemie et Polonie regina, febribus ac morbo
[6]
tysico diucius fatigata, etatis sue anno XXXIX regnorum vero eius anno. XX?
[7]
ecclesiasticis sacramentis devotissime premunita atque* digna, penitencia
[8]
prehabita ostensaque auctoritate papali cum bulla, quod a suo confessore absolvi
[9]
deberet in fine a pena et a culpa, emigravit feliciter sibi, sed flebiliter aliis ex hac
[10]
vita. Et mox magnus luctus fit multorum et specialiter de Aula Regia mona-
[11]
chorum, quia omni tempore pro ea? stetit ante reges et presides, dirigens promo-
[12]
vensque *negocia velut fidelis mater et patrona** et fundatrix. Rege^ quoque in
[13]
Karinthia tunc existente ipsa biduo per nobiles et barones! Prage ad ecclesias
[14]
deportata die quarta mortis sue in Aula Regia cum debita reverencia sepelitur.
[15]
Septem hec regina cum rege habuit liberos, duobus scilicet ante mortem matris,
[16]
Przemysl et Elizabeth, in Aula Regia sepultis, quinque alii, scilicet Wenceslaus,
[17]
Iohannes, Margaretha, Guta et Anna adhuc de gracia feliciter vivunt.

[18]
Hec fuit? extrema regni regina Boema,

[19]
ultima scintilla gentis periisset in illa,

[20]
si sic transisset, quod fructum non protulisset$,

[21]
de sexu dupplici, per quem meruit benedici.

[22]
Nec Deus hanc linquit, quia post se quinque relinquit,
[23]
Pignera natorum, qui captant culmen honorum.

[24]

[25]
ille mox P | mox ille H. /aes. W

[26]
XXXIX* PI XLI H las. W

[27]
atque Plom. H. laes. W

[28]
ea PW leis H

[29]
*-* PW | negocia ipsorum velud fideliter mater patrona H

[30]
per nobiles et barones P | per barones et nobiles HW

[31]
protulisset P | peperisset HW

[32]
1) Eodem anno...monachorum, | cf. ChronAR I. II, cap. 25, p. 303b

[33]
2) Rege...vivunt. | cf. ChronAR L II, cap. 25, p. 306a

[34]
3) Hec fuit..honorum. | parva pars threni copiosi, cf. ChronAR L II, cap. 25, p. 305a

[35]
x aD a u

[36]
129


Text viewFacsimile