EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus

regem protegere per illum tyrannum manus totaliter amputatur. Siccarius ille mox? capitur et mactatur.

Eodem anno! IV? Kalendas Octobris in Wissegrado in domo prepositi serenissima domina Elizabeth, Bohemie et Polonie regina, febribus ac morbo tysico diucius fatigata, etatis sue anno XXXIX regnorum vero eius anno. XX? ecclesiasticis sacramentis devotissime premunita atque* digna, penitencia prehabita ostensaque auctoritate papali cum bulla, quod a suo confessore absolvi deberet in fine a pena et a culpa, emigravit feliciter sibi, sed flebiliter aliis ex hac vita. Et mox magnus luctus fit multorum et specialiter de Aula Regia mona- chorum, quia omni tempore pro ea? stetit ante reges et presides, dirigens promo- vensque *negocia velut fidelis mater et patrona** et fundatrix. Rege^ quoque in Karinthia tunc existente ipsa biduo per nobiles et barones! Prage ad ecclesias deportata die quarta mortis sue in Aula Regia cum debita reverencia sepelitur. Septem hec regina cum rege habuit liberos, duobus scilicet ante mortem matris, Przemysl et Elizabeth, in Aula Regia sepultis, quinque alii, scilicet Wenceslaus, Iohannes, Margaretha, Guta et Anna adhuc de gracia feliciter vivunt.

Hec fuit? extrema regni regina Boema,

ultima scintilla gentis periisset in illa,

si sic transisset, quod fructum non protulisset$,

de sexu dupplici, per quem meruit benedici.

Nec Deus hanc linquit, quia post se quinque relinquit, Pignera natorum, qui captant culmen honorum.

ille mox P | mox ille H. /aes. W

XXXIX* PI XLI H las. W

atque Plom. H. laes. W

ea PW leis H

*-* PW | negocia ipsorum velud fideliter mater patrona H

per nobiles et barones P | per barones et nobiles HW

protulisset P | peperisset HW

1) Eodem anno...monachorum, | cf. ChronAR I. II, cap. 25, p. 303b

2) Rege...vivunt. | cf. ChronAR L II, cap. 25, p. 306a

3) Hec fuit..honorum. | parva pars threni copiosi, cf. ChronAR L II, cap. 25, p. 305a

x aD a u

129



Text viewManuscript line view