[1] |
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
evulsit. Porro in tantum se flumina in altum crescencia elevaverant“, quod in villis
|
---|
[4] |
circa sepes et hostia navigio remigabant.
|
---|
[5] |
Et sequenti! anno duo reges Romanorum sunt electi?. Unde cum prius
|
---|
[6] |
electores concordare non potuissent, dominus Maguntinus, qui est quasi decanus
|
---|
[7] |
eorum, terminum peremptorium prefixiti, in quo dominus Petrus Maguntinus,
|
---|
[8] |
Balvinus Treverensis archiepiscopi, Iohannes, rex Boemie, Woldemarus, Brambur-
|
---|
[9] |
gensis marchio, Lodevicum?, ducem Bavarie, in regem Romanorum elegerunt". Ex
|
---|
[10] |
parte vero altera Iohannes), Coloniensis archiepiscopus, Rudolphus, dux Bavarie,
|
---|
[11] |
Lodevici tunc? electi germanus, et Iohannes, dux Saxonie, Fridericum, ducem
|
---|
[12] |
Austrie, regem Romanorum proclamaverunt. Et dominus Ludevicus electus Aqui-
|
---|
[13] |
sgrani per dominum Maguntinum in sede regum collocatur necnon regio
|
---|
[14] |
diademate una cum Margaretha, sua coniuge *, solempniter insignitur. Et dominus
|
---|
[15] |
Maguntinus ostendit ibidem per papalia et imperalia privilegia, quod per ipsum
|
---|
[16] |
regem Almanie coronacio esset celebranda. Coloniensis autem archiepiscopus hoc
|
---|
[17] |
audiens eciam ducem Austrie coronavit. Ex horum duorum regum discordia
|
---|
[18] |
ubique surgunt discidia, committuntur passim prelia et in partibus Almanie
|
---|
[19] |
oriuntur pericula infinita.
|
---|
[20] |
O, quantus strepitus tunc fit, quantusque mugitus
|
---|
[21] |
pars fremit adversa, clamat alii viceversa*.
|
---|
[22] |
Efficitur multus mox in populoque tumultus.
|
---|
[23] |
Hii Lodeuicum laudant, alii Fridericum.
|
---|
[24] |
Et nisi fluxisset ibi Moganus, inde fuisset
|
---|
[25] |
mox ingens bellum generatum sive duellum.
|
---|
[26] |
|
---|
[27] |
elevaverant P | elevaverunt HW
|
---|
[28] |
Lodevicum P | Ludwicum H (et infra) laes. W
|
---|
[29] |
elegerunt P | от. H_ las. W
|
---|
[30] |
|
---|
[31] |
Sed tandem Fridericus per Ludovicum occiditur ut versus tertius in marg. sup. manu coaeva adscr. P |
|
---|
[32] |
|
---|
[33] |
1) Et sequenti...sive duellum. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 125, p. 225a-226b
|
---|
[34] |
|
---|
[35] |
3) Recte Henricus (id est Henricus de Wirneburg)
|
---|
[36] |
4) Uxor Ludevici Beatrix appellabatur; coronatio die 25? m. Novembris a. 1314 celebrata est.
|
---|
[37] |
|
---|
[38] |
72
|
---|