EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

evulsit. Porro in tantum se flumina in altum crescencia elevaverant, quod in villis circa sepes et hostia navigio remigabant.

Et sequenti! anno duo reges Romanorum sunt electi?. Unde cum prius electores concordare non potuissent, dominus Maguntinus, qui est quasi decanus eorum, terminum peremptorium prefixiti, in quo dominus Petrus Maguntinus, Balvinus Treverensis archiepiscopi, Iohannes, rex Boemie, Woldemarus, Brambur- gensis marchio, Lodevicum?, ducem Bavarie, in regem Romanorum elegerunt". Ex parte vero altera Iohannes), Coloniensis archiepiscopus, Rudolphus, dux Bavarie, Lodevici tunc? electi germanus, et Iohannes, dux Saxonie, Fridericum, ducem Austrie, regem Romanorum proclamaverunt. Et dominus Ludevicus electus Aqui- sgrani per dominum Maguntinum in sede regum collocatur necnon regio diademate una cum Margaretha, sua coniuge *, solempniter insignitur. Et dominus Maguntinus ostendit ibidem per papalia et imperalia privilegia, quod per ipsum regem Almanie coronacio esset celebranda. Coloniensis autem archiepiscopus hoc audiens eciam ducem Austrie coronavit. Ex horum duorum regum discordia ubique surgunt discidia, committuntur passim prelia et in partibus Almanie oriuntur pericula infinita.

O, quantus strepitus tunc fit, quantusque mugitus pars fremit adversa, clamat alii viceversa*. Efficitur multus mox in populoque tumultus.

Hii Lodeuicum laudant, alii Fridericum.

Et nisi fluxisset ibi Moganus, inde fuisset

mox ingens bellum generatum sive duellum.

elevaverant P | elevaverunt HW

Lodevicum P | Ludwicum H (et infra) laes. W

elegerunt P | от. H_ las. W

tunc P | autem H las. W

Sed tandem Fridericus per Ludovicum occiditur ut versus tertius in marg. sup. manu coaeva adscr. P | deest HW

1) Et sequenti...sive duellum. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 125, p. 225a-226b

2) Recte anno 1314.

3) Recte Henricus (id est Henricus de Wirneburg)

4) Uxor Ludevici Beatrix appellabatur; coronatio die 25? m. Novembris a. 1314 celebrata est.

^ con^ cx

72



Text viewManuscript line view