EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

[2]

[3]
graviores Pragam venissent*, ecce pridie Nonas Februarii, que fuit dominica!
[4]
proxima post Purificacionem beate virginis Marie, dominus Iohannes* rex cum
[5]
coniuge sua, domina Elizabeth in ecclesia Pragensi ante altare sancti Viti regali
[6]
diademate una cum sua conthorali per prefatum dominum Petrum archiepisco-
[7]
pum fuit solempniter coronatus. Advenerant tunc omnes regni officiales sua
[8]
officia legaliter exsequentes. Venerabilis quoque pater dominus Iohannes quartus,
[9]
Pragensis episcopus XXVII, cum predicto domino Petro archiepiscopo regi
[10]
astitit? immediate, principaliter ad hoc festum! de necessariis providendo.

[11]
Plebs? tunc letatur et regi congratulatur,

[12]
quando coronatur rex, gens gaudens animatur.

[13]
Post misse? officium rex cum regina cum magna descendunt gloria et
[14]
maxima turba preciosis vestibus induta antecedebat eos et sequebatur. Rex autem
[15]
et regina electis dextrariis erant insidentes et super eos velum velut celum
[16]
rutillans erectum quatuor epistiliis ferebatur et cum tubis, cytharis et organis,
[17]
tympanis et choris et in omni genere musico letabunda concio deducebat. Et ad
[18]
sanctum Iacobum in refectorio fratrum Minorum et in aliis pluribus locis splen-
[19]
dide sunt epulati et multi de hoc mirabantur, quod rex Iohannes, qui Pragam
[20]
intraverat mense Decembri, in sequenti mense Februario decenter regni dya-
[21]
demate fuit coronatus.

[22]
Omnes? letantur lautosque cibos epulantur,
[23]
et qui cernebant solempnia tanta stupebant,
[24]
ac admiratur, quod gloria tanta paratur.

[25]

[26]
venissent P | convenissent HW

[27]
beate P | om. HW

[28]
Iohannes Plor» HW

[29]
Pragensis episcopus P | episcopus Pragensis HW

[30]
astitit P l assistit H aes. W

[31]
festum Plom HW

[32]
1) Anno 1311 dominica post Purificationem demum in diem 7"" mensis Februarii cecidit. Errorem, qui ex computatione romana
[33]
(pridie Nonas Februarii - dies 4" huius mensis) perperam adhibita ortus est, iam in. ChronAR (p. 176b) invenimus.

[34]
2) Primus el secundus versus ex pluribus versibus in ChronAR I. I, cap. 109, p. 177a adhibetur.

[35]
3) Post misse...coronatus. | secundum ChronAR L I, cap. 109, p. 177a-b

[36]
4) Versus ex eodem capitulo primi libri ChronAR (p. 177a) sumpti sunt.

[37]
a
[38]
b
[39]
c
[40]
d
[41]
e
[42]
r

[43]
65


Text viewFacsimile