EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

graviores Pragam venissent*, ecce pridie Nonas Februarii, que fuit dominica! proxima post Purificacionem beate virginis Marie, dominus Iohannes* rex cum coniuge sua, domina Elizabeth in ecclesia Pragensi ante altare sancti Viti regali diademate una cum sua conthorali per prefatum dominum Petrum archiepisco- pum fuit solempniter coronatus. Advenerant tunc omnes regni officiales sua officia legaliter exsequentes. Venerabilis quoque pater dominus Iohannes quartus, Pragensis episcopus XXVII, cum predicto domino Petro archiepiscopo regi astitit? immediate, principaliter ad hoc festum! de necessariis providendo.

Plebs? tunc letatur et regi congratulatur,

quando coronatur rex, gens gaudens animatur.

Post misse? officium rex cum regina cum magna descendunt gloria et maxima turba preciosis vestibus induta antecedebat eos et sequebatur. Rex autem et regina electis dextrariis erant insidentes et super eos velum velut celum rutillans erectum quatuor epistiliis ferebatur et cum tubis, cytharis et organis, tympanis et choris et in omni genere musico letabunda concio deducebat. Et ad sanctum Iacobum in refectorio fratrum Minorum et in aliis pluribus locis splen- dide sunt epulati et multi de hoc mirabantur, quod rex Iohannes, qui Pragam intraverat mense Decembri, in sequenti mense Februario decenter regni dya- demate fuit coronatus.

Omnes? letantur lautosque cibos epulantur, et qui cernebant solempnia tanta stupebant, ac admiratur, quod gloria tanta paratur.

venissent P | convenissent HW

beate P | om. HW

Iohannes Plor» HW

Pragensis episcopus P | episcopus Pragensis HW

astitit P l assistit H aes. W

festum Plom HW

1) Anno 1311 dominica post Purificationem demum in diem 7"" mensis Februarii cecidit. Errorem, qui ex computatione romana (pridie Nonas Februarii - dies 4" huius mensis) perperam adhibita ortus est, iam in. ChronAR (p. 176b) invenimus.

2) Primus el secundus versus ex pluribus versibus in ChronAR I. I, cap. 109, p. 177a adhibetur.

3) Post misse...coronatus. | secundum ChronAR L I, cap. 109, p. 177a-b

4) Versus ex eodem capitulo primi libri ChronAR (p. 177a) sumpti sunt.

a b c d e r

65



Text viewManuscript line view