[1] |
|
---|
[2] |
Iam in medio aevo viri litterati vetera chronica ad usum suum delecta-
|
---|
[3] |
tionemque describebant. Artis imprimendi inventio numerum lectorum, qui vitae
|
---|
[4] |
saeculorum praeteritorum studebant, multiplicavit. Gelasius Dobner vero, vir doc-
|
---|
[5] |
tus, Piarum Scholarum sodalis, primus in Bohemia libris fontium historiae
|
---|
[6] |
Bohemicae edendis operatus est. Corpus Monumenta historica Bohemiae nusquam
|
---|
[7] |
antehac edita, cuius sex tomos Dobner annis 1784-1785 foras protulit, congeriem
|
---|
[8] |
fontium diversi characteris litteris inclusis complectitur. Opus suo tempore laude
|
---|
[9] |
dignum, plures errores tamen ostendit. Qua de causa non multum post F. M. Pelcl
|
---|
[10] |
et Jos. Dobrovsky novam seriem Scriptores rerum bohemicarum dictam, solum fontes
|
---|
[11] |
narrativos continentem in publicum proponere inceperunt. Quorum quidem ac-
|
---|
[12] |
tus editorius progressus erat, sed ante tempus iam a. 1784 tomo secundo edito
|
---|
[13] |
|
---|
[14] |
Post fere unum saeculum historiae investigatio progrediens causa novae
|
---|
[15] |
seriei editionum nascendae facta est, quae postulata editionibus huius generis in
|
---|
[16] |
Germania et Austria et in terris circumiacentibus imposita expleret. Hanc rem
|
---|
[17] |
Franciscus Palacky, qui ipse multos fontes magni momenti edidit et in Archivo Bohe-
|
---|
[18] |
mico fundamenta pretiosissimae collectionis fontium diversi characteris posuit, sibi
|
---|
[19] |
negotium dedit. Demum extrema aetate autem contigit, ut consilium multorum
|
---|
[20] |
annorum ad effectum perduceretur. Occasione anniversarii eius septuagesimi
|
---|
[21] |
data e fructibus collectionis nationalis opus fundatum sub nomine suo institutum
|
---|
[22] |
est, cuius quaestum ipse Palacky mense Maio a. 1869 maxima ex parte fontibus
|
---|
[23] |
historiae Bohemicae antiquissimis critice edendis adiudicavit. Rationem corporis
|
---|
[24] |
novi, Fontes rerum Bohemicarum, appellati elaboravit una cum Jos. Emler, qui et re-
|
---|
[25] |
dactor suae artis peritus et editor aliis magis industrius factus est.
|
---|
[26] |
Tomus primus vitas sanctorum Bohemorum continens annis 1871-1878
|
---|
[27] |
in fasciculis apparuit, post duos annos (1875) tomus secundus Cosmae Chronicam
|
---|
[28] |
Bohemiae continuationesque eius complectens typis expressus est. Francisco Pa-
|
---|
[29] |
lacky mortuo curam scientificam Fontium rerum Bohemicarum consilium Societatis
|
---|
[30] |
historicae suscepit. Duo tomi sequentes paralelle praeparati sunt: tertius tomus
|
---|
[31] |
anno 1882 confectus est, fasciculus ultimus tomi quarti, ubi chronica Petri Zita-
|
---|
[32] |
viensis, Francisci Pragensis, Benessii de Weitmile inveniuntur, duobus anni interie-
|
---|
[33] |
ctis editus est. Tandem post decem fere annos, a. 1893, tomus quintus cum chroni-
|
---|
[34] |
cis Przibiconis dicti Pulkava de Radenín, Laurentii de Brezová, Bartoskonis de Dra-
|
---|
[35] |
honic in publicum prolatus est. Deinde autem difficultatibus augentibus labores
|
---|
[36] |
bene incepti tardati sunt et sic tomus sextus (Chronica Bartosii Scribae et histo-
|
---|
[37] |
riae rerum Pragae annis vicesimis saeculi 16. et 17. gestarum) demum a. 1907, to-
|
---|
[38] |
mus octavus et ultimus ymmo a. 1932 editus est. In hoc tomo Relatio Petri de
|
---|
[39] |
Mladoňovic et aliae narrationes de M. Johanne Hus et M. Jeronimo de Praga
|
---|
[40] |
leguntur.
|
---|