EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

PROOEMIUM

Iam in medio aevo viri litterati vetera chronica ad usum suum delecta- tionemque describebant. Artis imprimendi inventio numerum lectorum, qui vitae saeculorum praeteritorum studebant, multiplicavit. Gelasius Dobner vero, vir doc- tus, Piarum Scholarum sodalis, primus in Bohemia libris fontium historiae Bohemicae edendis operatus est. Corpus Monumenta historica Bohemiae nusquam antehac edita, cuius sex tomos Dobner annis 1784-1785 foras protulit, congeriem fontium diversi characteris litteris inclusis complectitur. Opus suo tempore laude dignum, plures errores tamen ostendit. Qua de causa non multum post F. M. Pelcl et Jos. Dobrovsky novam seriem Scriptores rerum bohemicarum dictam, solum fontes narrativos continentem in publicum proponere inceperunt. Quorum quidem ac- tus editorius progressus erat, sed ante tempus iam a. 1784 tomo secundo edito finem fecit.

Post fere unum saeculum historiae investigatio progrediens causa novae seriei editionum nascendae facta est, quae postulata editionibus huius generis in Germania et Austria et in terris circumiacentibus imposita expleret. Hanc rem Franciscus Palacky, qui ipse multos fontes magni momenti edidit et in Archivo Bohe- mico fundamenta pretiosissimae collectionis fontium diversi characteris posuit, sibi negotium dedit. Demum extrema aetate autem contigit, ut consilium multorum annorum ad effectum perduceretur. Occasione anniversarii eius septuagesimi data e fructibus collectionis nationalis opus fundatum sub nomine suo institutum est, cuius quaestum ipse Palacky mense Maio a. 1869 maxima ex parte fontibus historiae Bohemicae antiquissimis critice edendis adiudicavit. Rationem corporis novi, Fontes rerum Bohemicarum, appellati elaboravit una cum Jos. Emler, qui et re- dactor suae artis peritus et editor aliis magis industrius factus est.

Tomus primus vitas sanctorum Bohemorum continens annis 1871-1878 in fasciculis apparuit, post duos annos (1875) tomus secundus Cosmae Chronicam Bohemiae continuationesque eius complectens typis expressus est. Francisco Pa- lacky mortuo curam scientificam Fontium rerum Bohemicarum consilium Societatis historicae suscepit. Duo tomi sequentes paralelle praeparati sunt: tertius tomus anno 1882 confectus est, fasciculus ultimus tomi quarti, ubi chronica Petri Zita- viensis, Francisci Pragensis, Benessii de Weitmile inveniuntur, duobus anni interie- ctis editus est. Tandem post decem fere annos, a. 1893, tomus quintus cum chroni- cis Przibiconis dicti Pulkava de Radenín, Laurentii de Brezová, Bartoskonis de Dra- honic in publicum prolatus est. Deinde autem difficultatibus augentibus labores bene incepti tardati sunt et sic tomus sextus (Chronica Bartosii Scribae et histo- riae rerum Pragae annis vicesimis saeculi 16. et 17. gestarum) demum a. 1907, to- mus octavus et ultimus ymmo a. 1932 editus est. In hoc tomo Relatio Petri de Mladoňovic et aliae narrationes de M. Johanne Hus et M. Jeronimo de Praga leguntur.



Text viewManuscript line view