EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

[2]

[3]
careret, factum est pro regali curia et commodo inter montem Petrinum et ripam
[4]
fluvii Multavie in loco campestri et ameno pallatium mire magnitudinis et struc-
[5]
ture de serratis arboribus et dolatis compaginacionibus et ferramentis connexis
[6]
tamquam semper duraturis, atque hoc aliquantulum a terra in altum elevatum
[7]
fuerat, ut ascensum preberet et aditum per gradus. Mense, sedilia et omnia, que
[8]
pertinebant ad convivium hoc magnificum celebrandum, et nil de contingentibus
[9]
erat pretermissum. Insuper et tocius palacii et ambitus palacii regalis circumdatus
[10]
erat preciosissimis pannis diversi generis et coloris, qui interpollati^ multi-
[11]
formitate auri et argenti gemmarumque decore fuerant, unde non parum inter
[12]
serenas facies principum rutillabant. Sed quid de multitudine est dicendum, cum
[13]
honor regis sit in multitudine populi testante Salomone. Certe, quia longe lateque
[14]
fuerat legacio diffusa et sonus exiverat in omnem terram, unde congregatus ibi
[15]
fuerat populus maximus et quasi innumerabilis, ita quod magnitudo civitatis
[16]
Pragensis ad capiendum eundem non sufficiebat, unde bene ad ipsam hoc dici
[17]
poterat: Leva in circuitu oculos tuos et vide?, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi,
[18]
omnes fines iam honorant te propter dominum Christum tuum, qui unctus est tibi
[19]
in gloriam et laudem. Et maxima opulencia tunc fuit in ipsa civitate et decor. Nam
[20]
intus domorum facies et latera bisso vestiebantur et purpura et plathee miro
[21]
modo fuerant decorate, forinsecus autem fixis ubique tentoriis campi replentur
[22]
florida iocunditate et tabernacula in circuitu eius fuerunt gloriosa. Et que estima-
[23]
cio valet capere vel racio, quanta tunc expensarum fuerit magnitudo? Nam
[24]
notarius pabuli pro certo retulit, quod pro solis hospitibus et advenis pabulum de
[25]
curia regis dabatur pro equis, quorum equorum fuit numerus centum milia et XC
[26]
milia, insuper et equi mille. Ad hoc non computabatur pabulum, quod dabatur
[27]
pluribus indigenis et hiis, qui inter cottidianam familiam fuerant computati,
[28]
quorum numerus non est? parvus. In Novo quoque foro? per occultum meatum
[29]
subterraneum fontes facti fuerant, de quibus vinum* more fluminis, qui voluit,
[30]
hauriebat. Et notarius coquine retulit, quod pro ovis pullorum expense fuerant
[31]
marce gravis ponderis DCCC.

[32]
Hinc ac inde gira, si queris cernere mira,

[33]
regi congaude. Que sint dignissima laude,

[34]
curia regis habet, ubi nullus eget neque thabet,

[35]
omnes letantur, gradibusque suis sociantur.

[36]
Conspicis hic multa pulchra specie bene culta.

[37]
Tunc et honorati domini sunt, sunt onerati

[38]
servi per dona, regis facit ista corona.

[39]

[40]
2 interpollati Em (v. ChronAR) l interpellati codd.

[41]
b est Plon. HW

[42]
vinum PHI om. W

[43]
1) Prov. 14, 28

[44]
2) Gen. 13, 14 et 31, 12

[45]
3) Novum forum in Maiore civitate Pragensi, hodie Uhelny trh et Ovocny trh nuncupatum.

[46]
32


Text viewFacsimile