EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

careret, factum est pro regali curia et commodo inter montem Petrinum et ripam fluvii Multavie in loco campestri et ameno pallatium mire magnitudinis et struc- ture de serratis arboribus et dolatis compaginacionibus et ferramentis connexis tamquam semper duraturis, atque hoc aliquantulum a terra in altum elevatum fuerat, ut ascensum preberet et aditum per gradus. Mense, sedilia et omnia, que pertinebant ad convivium hoc magnificum celebrandum, et nil de contingentibus erat pretermissum. Insuper et tocius palacii et ambitus palacii regalis circumdatus erat preciosissimis pannis diversi generis et coloris, qui interpollati^ multi- formitate auri et argenti gemmarumque decore fuerant, unde non parum inter serenas facies principum rutillabant. Sed quid de multitudine est dicendum, cum honor regis sit in multitudine populi testante Salomone. Certe, quia longe lateque fuerat legacio diffusa et sonus exiverat in omnem terram, unde congregatus ibi fuerat populus maximus et quasi innumerabilis, ita quod magnitudo civitatis Pragensis ad capiendum eundem non sufficiebat, unde bene ad ipsam hoc dici poterat: Leva in circuitu oculos tuos et vide?, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, omnes fines iam honorant te propter dominum Christum tuum, qui unctus est tibi in gloriam et laudem. Et maxima opulencia tunc fuit in ipsa civitate et decor. Nam intus domorum facies et latera bisso vestiebantur et purpura et plathee miro modo fuerant decorate, forinsecus autem fixis ubique tentoriis campi replentur florida iocunditate et tabernacula in circuitu eius fuerunt gloriosa. Et que estima- cio valet capere vel racio, quanta tunc expensarum fuerit magnitudo? Nam notarius pabuli pro certo retulit, quod pro solis hospitibus et advenis pabulum de curia regis dabatur pro equis, quorum equorum fuit numerus centum milia et XC milia, insuper et equi mille. Ad hoc non computabatur pabulum, quod dabatur pluribus indigenis et hiis, qui inter cottidianam familiam fuerant computati, quorum numerus non est? parvus. In Novo quoque foro? per occultum meatum subterraneum fontes facti fuerant, de quibus vinum* more fluminis, qui voluit, hauriebat. Et notarius coquine retulit, quod pro ovis pullorum expense fuerant marce gravis ponderis DCCC.

Hinc ac inde gira, si queris cernere mira,

regi congaude. Que sint dignissima laude,

curia regis habet, ubi nullus eget neque thabet,

omnes letantur, gradibusque suis sociantur.

Conspicis hic multa pulchra specie bene culta.

Tunc et honorati domini sunt, sunt onerati

servi per dona, regis facit ista corona.

2 interpollati Em (v. ChronAR) l interpellati codd.

b est Plon. HW

vinum PHI om. W

1) Prov. 14, 28

2) Gen. 13, 14 et 31, 12

3) Novum forum in Maiore civitate Pragensi, hodie Uhelny trh et Ovocny trh nuncupatum.

32



Text viewManuscript line view