EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

[2]

[3]
Rudolphi filius, quem pater in Austria locaverat pro capitaneo et tutore, ipsam
[4]
partem Austrie suis usibus potenter applicavit?, quapropter controversie occasio
[5]
oritur inter ipsos. Regina vero Guta, cum esset circumspecta, maritum vive vocis
[6]
oraculo, fratrem vero suum scriptis et nunciis ad concordiam cum summa
[7]
diligencia invitavit. Ipsa quippe intercedente dies placitandi de parcium statuitur
[8]
voluntate, quod^ circa Znoymam in metis terrarum unusquisque veniat et XX
[9]
personas tantum secum ducat ad locum!. Dux vero, dum ad campos venire debuit
[10]
cum paucis, immemor promissorum innumeram multitudinem armatorum secum
[11]
duxit, et sic terruit regem ipsum quoque universis suis beneplacitis annuere
[12]
verborum inportunitate conpulit et coegit. Rex vero* de ignominia sibi illata doluit
[13]
vehementer et ex illa hora profectum sui sororii impedivit?. Nam defuncto? patre
[14]
ipsius - licet electores *propter eius instanciam** vota eorum in ipsum direxissent -
[15]
et assignato eleccionis tempore! anno Domini M?OC?^XCII? in mense Maio
[16]
electores cum principibus Almanie in Frankenwyrde? convenerunt, rex vero quia
[17]
unus de electoribus fuit et personaliter interesse" non potüit, eum per legatos
[18]
suos? impedivit. Et comitem de Nasau, nomine Adolphum, pro rege Romanorum
[19]
elegerunt*. Quo facto dux Austrie spe sua frustratus ad suam terram revertitur et,
[20]
ut coronam imperii adipisci valeat, mente sedula meditatur. Maluit namque vitam
[21]
perdere quam de promissis sibi factis ab electoribus cum tanta ignominia resilire.
[22]
*Oui quidem*! rex Adolphus? vacante marchionatu Misnense? de eodem
[23]
maiorem partem potenter suis legibus subiugavit. Et idem rex regem Wen-
[24]
cezslaum, ut ad eum veniret, deprecatur. Qui cum ingenti solempnitate circa
[25]
Grunhaym in nemoribus ipsum visitavit, et variis inter se consumatis tractatibus
[26]
decenter perpetuo duraturam amiciciam pariter pepigerunt fedusque contractum
[27]
heredum suorum matrimonio firmaverunt. Ruperto namque, regis Romanorum

[28]

[29]
applicavit P H l applicat W

[30]
quod Plquo HW

[31]
vero P ligitur HW

[32]
impedivit PW impedivit viam H

[33]
*-* PHleius propter instanciam W

[34]
eleccionis tempore P | tempore eleccionis H las. W

[35]
Frankenwyrde P | Frankfurth H lacs. W

[36]
interesse H | om. P. laes. W

[37]
Qui quidem P | Quidquid HW

[38]
1) Congressio fortasse mense Aprili a. 1291 facta est; excepta narratione Francisci (e ChronAR sumpta) nuntios alios non
[39]
habemus.

[40]
2) Nam defuncto...resilire. | secundum ChronAR L. I, cap. 46, p. 56b-57a

[41]
3) Legati fuerunt: Bernardus de Kamenice, praepositus Misnensis, Hynco (Hynek) de Dubá, summus camerarius, Albrechtus de
[42]
Zeberk, purgravius Cadanensis, Thobias (Tobid$) de Bechyné, purgravius in Hluboká.

[43]
4) Die 5" m. Maii, a. 1292.

[44]
5) rex Adolphus...simul et pepigerunt. | cf. ChronAR L I, cap. 47, p. 57b-58a

[45]
6) Marchione Misnensi Friderico, dicto Tuto, anno 1291 mortuo Adolphus terram Misnensem ad imperium devolutam

[46]
declaravit.

[47]
7) Reges in Grünhain (prope Sashá Kamenice) die 14^ -19^ m. Aprilis a. 1296 convenerunt.

[48]
= oR MNO AO Tv

[49]
25


Text viewFacsimile