EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Rudolphi filius, quem pater in Austria locaverat pro capitaneo et tutore, ipsam partem Austrie suis usibus potenter applicavit?, quapropter controversie occasio oritur inter ipsos. Regina vero Guta, cum esset circumspecta, maritum vive vocis oraculo, fratrem vero suum scriptis et nunciis ad concordiam cum summa diligencia invitavit. Ipsa quippe intercedente dies placitandi de parcium statuitur voluntate, quod^ circa Znoymam in metis terrarum unusquisque veniat et XX personas tantum secum ducat ad locum!. Dux vero, dum ad campos venire debuit cum paucis, immemor promissorum innumeram multitudinem armatorum secum duxit, et sic terruit regem ipsum quoque universis suis beneplacitis annuere verborum inportunitate conpulit et coegit. Rex vero* de ignominia sibi illata doluit vehementer et ex illa hora profectum sui sororii impedivit?. Nam defuncto? patre ipsius - licet electores *propter eius instanciam** vota eorum in ipsum direxissent - et assignato eleccionis tempore! anno Domini M?OC?^XCII? in mense Maio electores cum principibus Almanie in Frankenwyrde? convenerunt, rex vero quia unus de electoribus fuit et personaliter interesse" non potüit, eum per legatos suos? impedivit. Et comitem de Nasau, nomine Adolphum, pro rege Romanorum elegerunt*. Quo facto dux Austrie spe sua frustratus ad suam terram revertitur et, ut coronam imperii adipisci valeat, mente sedula meditatur. Maluit namque vitam perdere quam de promissis sibi factis ab electoribus cum tanta ignominia resilire. *Oui quidem*! rex Adolphus? vacante marchionatu Misnense? de eodem maiorem partem potenter suis legibus subiugavit. Et idem rex regem Wen- cezslaum, ut ad eum veniret, deprecatur. Qui cum ingenti solempnitate circa Grunhaym in nemoribus ipsum visitavit, et variis inter se consumatis tractatibus decenter perpetuo duraturam amiciciam pariter pepigerunt fedusque contractum heredum suorum matrimonio firmaverunt. Ruperto namque, regis Romanorum

applicavit P H l applicat W

quod Plquo HW

vero P ligitur HW

impedivit PW impedivit viam H

*-* PHleius propter instanciam W

eleccionis tempore P | tempore eleccionis H las. W

Frankenwyrde P | Frankfurth H lacs. W

interesse H | om. P. laes. W

Qui quidem P | Quidquid HW

1) Congressio fortasse mense Aprili a. 1291 facta est; excepta narratione Francisci (e ChronAR sumpta) nuntios alios non habemus.

2) Nam defuncto...resilire. | secundum ChronAR L. I, cap. 46, p. 56b-57a

3) Legati fuerunt: Bernardus de Kamenice, praepositus Misnensis, Hynco (Hynek) de Dubá, summus camerarius, Albrechtus de Zeberk, purgravius Cadanensis, Thobias (Tobid$) de Bechyné, purgravius in Hluboká.

4) Die 5" m. Maii, a. 1292.

5) rex Adolphus...simul et pepigerunt. | cf. ChronAR L I, cap. 47, p. 57b-58a

6) Marchione Misnensi Friderico, dicto Tuto, anno 1291 mortuo Adolphus terram Misnensem ad imperium devolutam

declaravit.

7) Reges in Grünhain (prope Sashá Kamenice) die 14^ -19^ m. Aprilis a. 1296 convenerunt.

= oR MNO AO Tv

25



Text viewManuscript line view