979
979
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
c
10
20
946 JUS REG. MONT. LID. IV, CAP. 10.
propria cuiquam in tantum prejudicet, ut pro convicto finaliter
habeatur, quod deinceps in cognoscendo nulle partes judici sint
in eum, nisi ut sentencialiter condempnetur. Primo requiritur,
quod confessus in jure legittime sit etatis, ita ut in Judicio stare
possit; nam in his confessionibus constitutis infra etatem legittimam
subvenitur, nam ipsorum etas ignorat, quid videat in hac parte.
Secundo, quod confiteatur voluntate spontanea, non coactus, quia
que vl metusve causa fiunt, rata utique non habemus. Tercio,
quod sciens, non per errorem facti confiteatur; illa confessio sibi
non prejudicat, dummodo ante sentenciam probaverit, se errasse;
quia nihil tam contrarium est veritati quam error, qui impericiam
detegerit, et qui errat, minime confitetur. Quarto, quod confi-
teatur contra se, quoniam contra se bene creditur confitenti;
sed pro se confessio nulla valet. eo quod nullus in propria causa
poterit esse testis. Quinto, ut confiteatur in judicio, quoniam
confessio extra judicium non est tante virtutis, quod confessus
sine juris cognicione aliqua condempnetur. Sexto. ut coram suo
judice confiteatur, nam sicut sentencia a nou suo judice lata
non tenet, ita nec confessio prejudicabit. Septimo, quod confiteatur
adversario suo presente vel ejus procuratore, alioqui confessus non
habetur pro convicto. Octavo, nisi? confiteatur de re certa vel
quantitate certa," non valebit confessio, nam de ordine rogulari
super re vel quantitate incerta non est ferenda sentencia. Nono.
ut confiteatur de ea re, de qua questio vertitur inter partes:
alioqui inutilis erit confessio, nam do ca re, de qua judex
cognovit, pronunciare tenetur.
II. $3. Multos autem alios casus obmittimus, quia nullum
locum sibi jure vendicant montanorum,® eo quod advocati
Cap. 10. a) ut W. b) vel bis certa am Rande spáüter. c) mont. bis
Cap. 10. 88 3 ff. Vgl. IV, 4, $11. Vgl. U-A u. B Stadtr. A. XV, Jiret. 8. 94.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile