EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

c

10

20

946 JUS REG. MONT. LID. IV, CAP. 10.

propria cuiquam in tantum prejudicet, ut pro convicto finaliter habeatur, quod deinceps in cognoscendo nulle partes judici sint in eum, nisi ut sentencialiter condempnetur. Primo requiritur, quod confessus in jure legittime sit etatis, ita ut in Judicio stare possit; nam in his confessionibus constitutis infra etatem legittimam subvenitur, nam ipsorum etas ignorat, quid videat in hac parte. Secundo, quod confiteatur voluntate spontanea, non coactus, quia que vl metusve causa fiunt, rata utique non habemus. Tercio, quod sciens, non per errorem facti confiteatur; illa confessio sibi non prejudicat, dummodo ante sentenciam probaverit, se errasse; quia nihil tam contrarium est veritati quam error, qui impericiam detegerit, et qui errat, minime confitetur. Quarto, quod confi- teatur contra se, quoniam contra se bene creditur confitenti; sed pro se confessio nulla valet. eo quod nullus in propria causa poterit esse testis. Quinto, ut confiteatur in judicio, quoniam confessio extra judicium non est tante virtutis, quod confessus sine juris cognicione aliqua condempnetur. Sexto. ut coram suo judice confiteatur, nam sicut sentencia a nou suo judice lata non tenet, ita nec confessio prejudicabit. Septimo, quod confiteatur adversario suo presente vel ejus procuratore, alioqui confessus non habetur pro convicto. Octavo, nisi? confiteatur de re certa vel quantitate certa," non valebit confessio, nam de ordine rogulari super re vel quantitate incerta non est ferenda sentencia. Nono. ut confiteatur de ea re, de qua questio vertitur inter partes: alioqui inutilis erit confessio, nam do ca re, de qua judex cognovit, pronunciare tenetur.

II. $3. Multos autem alios casus obmittimus, quia nullum

locum sibi jure vendicant montanorum,® eo quod advocati

Cap. 10. a) ut W. b) vel bis certa am Rande spáüter. c) mont. bis

Cap. 10. 88 3 ff. Vgl. IV, 4, $11. Vgl. U-A u. B Stadtr. A. XV, Jiret. 8. 94.



Text viewManuscript line view