EN | ES |

966

966


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

52

conservat pacienciam. Grave autem et periculosum videtur consulere communitatibus ad pugnandum corporaliter, et inter omnes artes ars ista pugnandi eum hoc, quod servetur caritas, est difficillima, quod opor- tet quemlibet hominem habere de necessitate salutis iuxta illud apostoli: si linguis hominum loquar et angelorum etc. Eciam quia belli auctoritas atque consilium videtur esse penes principes et potestates seculares seeun- dum illud Rom. 13.: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et ad idem videtur esse Augustinus libro contra Faustum. Ex qua sen- tencia patet, quod non cuilibet de populo licet bella suscitare. Imo nulli, cuius adest facultas habendi aliunde secundum legem divinam vel humanam iusticie complementum. Ad belli namque rectificacionem videntur tria esse necessaria, videlicet iusta vendicacio, lieita auctorisacio et recta inteneio. Ex primo patet, quod oportet bellantem esse in gracia et habere iusticiam, quia aliter non esset vendicacio iusta. Ex secundo patet, quod defieiente iuris suffragio, sie videlicet quod aliunde non posset haberi iusticie complementum, tunc ex auctoritate principis consulto domino esset bellandum. Ex tercio claret, quod oportet intencionem cuiuscunque bellantis purgari a putredine vane fame, a libidine dominandi et zelo propriam iniuriam vindicandi. Ne tamen ignaris quibusdam videamur nimis disgredi a proposito, concedimus, quod dominé seculares possent tantum deo resistere et eius legi, quod per ipsum deum potestate eorum ablata liceret. communitatibus a deo ad hoc opus admissis re- aliter et non fantastice defendere evangelicam veritatem, servato tamen semper ordine debito et consono legi Christi, divino instinctu vel certa revelaeione sive evidencia non fallente ad hoc monente. Cavendum autem est, ne quis frontose et nimis precipitanter potestatem dominorum eis ablatam asserat, quia nolunt condescendere cuicunque indifferenter vento nimis levi. Possunt autem communitates veritatem defendere et debent suos dominos adiuvando. Securum autem non est neque iustum videtur, quod communis populus acceptet opus sibi impertinens, presertim ubi talis populus habet dominos, in quibus non est defectus tam evidens et notabilis aut incorrigibilis, quod aliunde fieri nonu possit iusticie com- plementum, nisi ipse populus opus aggrederetur, satis arduum, periculis et laqueis involutum. Et ergo, sieut supra dictum est, securior via in hac causa pugnandi Christi et suorum sanctorum est amplectenda, via ambigua dimissa, hec est via paciencie, quam Christus docuit et implevit. Hae enim via sancti iuduti virtute ex alto quondam ecclesiam edificave- runt, que facit diligere inimicos et non solum non occidere, sed nec irasci, ut patet Mat. 5. Sic enim ad hane viam apostolus hortatur com- munitates fideles dicens: imitatores mei estote, fratres, sicut. et ego Christi! Qui provocans ad alia arma 2 Cor. 10 dicit: arma, inquit, nostre milicie non sunt carnalia. Ex lege igitur Christi patet, quod nemo pronus sit exhortari ad pugnam ambiguam et perplexam, sed fucius est crebrius prohibere cuilibet sacerdoti evangelico, quantum in eo est, tam peri- culosum modum pugnandi. Sic enim quodammodo esset cum Petro gla- dium in vaginam convertere. Quod securitatis est, teneant magis: fideles, quod ambiguum et difficile, pretermittant et declinent.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile