52
conservat pacienciam. Grave autem et periculosum videtur consulere
communitatibus ad pugnandum corporaliter, et inter omnes artes ars
ista pugnandi eum hoc, quod servetur caritas, est difficillima, quod opor-
tet quemlibet hominem habere de necessitate salutis iuxta illud apostoli:
si linguis hominum loquar et angelorum etc. Eciam quia belli auctoritas
atque consilium videtur esse penes principes et potestates seculares seeun-
dum illud Rom. 13.: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
Et ad idem videtur esse Augustinus libro contra Faustum. Ex qua sen-
tencia patet, quod non cuilibet de populo licet bella suscitare. Imo
nulli, cuius adest facultas habendi aliunde secundum legem divinam vel
humanam iusticie complementum. Ad belli namque rectificacionem videntur
tria esse necessaria, videlicet iusta vendicacio, lieita auctorisacio et recta
inteneio. Ex primo patet, quod oportet bellantem esse in gracia et habere
iusticiam, quia aliter non esset vendicacio iusta. Ex secundo patet, quod
defieiente iuris suffragio, sie videlicet quod aliunde non posset haberi
iusticie complementum, tunc ex auctoritate principis consulto domino
esset bellandum. Ex tercio claret, quod oportet intencionem cuiuscunque
bellantis purgari a putredine vane fame, a libidine dominandi et zelo
propriam iniuriam vindicandi. Ne tamen ignaris quibusdam videamur
nimis disgredi a proposito, concedimus, quod dominé seculares possent
tantum deo resistere et eius legi, quod per ipsum deum potestate
eorum ablata liceret. communitatibus a deo ad hoc opus admissis re-
aliter et non fantastice defendere evangelicam veritatem, servato tamen
semper ordine debito et consono legi Christi, divino instinctu vel certa
revelaeione sive evidencia non fallente ad hoc monente. Cavendum autem
est, ne quis frontose et nimis precipitanter potestatem dominorum eis
ablatam asserat, quia nolunt condescendere cuicunque indifferenter vento
nimis levi. Possunt autem communitates veritatem defendere et debent
suos dominos adiuvando. Securum autem non est neque iustum videtur,
quod communis populus acceptet opus sibi impertinens, presertim ubi
talis populus habet dominos, in quibus non est defectus tam evidens et
notabilis aut incorrigibilis, quod aliunde fieri nonu possit iusticie com-
plementum, nisi ipse populus opus aggrederetur, satis arduum, periculis
et laqueis involutum. Et ergo, sieut supra dictum est, securior via in
hac causa pugnandi Christi et suorum sanctorum est amplectenda, via
ambigua dimissa, hec est via paciencie, quam Christus docuit et implevit.
Hae enim via sancti iuduti virtute ex alto quondam ecclesiam edificave-
runt, que facit diligere inimicos et non solum non occidere, sed nec
irasci, ut patet Mat. 5. Sic enim ad hane viam apostolus hortatur com-
munitates fideles dicens: imitatores mei estote, fratres, sicut. et ego
Christi! Qui provocans ad alia arma 2 Cor. 10 dicit: arma, inquit, nostre
milicie non sunt carnalia. Ex lege igitur Christi patet, quod nemo pronus
sit exhortari ad pugnam ambiguam et perplexam, sed fucius est crebrius
prohibere cuilibet sacerdoti evangelico, quantum in eo est, tam peri-
culosum modum pugnandi. Sic enim quodammodo esset cum Petro gla-
dium in vaginam convertere. Quod securitatis est, teneant magis: fideles,
quod ambiguum et difficile, pretermittant et declinent.