EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1508. 185

ut, quasi timeret, ne Tridentum vicinaque oppida in oculis eius capiantur, in media Germaniae viscera non sine tantae maiestatis ignominia retrocesserit. Neque enim est eius ad exiguum fortunae ictum animo concidere atque frangi, qui ab adolescentia in militia versatus est, neque rursus providi ducis fuit, cum vix bello gallico sufficeret, subire simul et Venetum, atque eum populum lacessere, quo nullus hoc tempore aut opibus aut imperio magis floret. Stre- pente olim Italia Punicis armis cum Philippus Macedo multis indiciis osten- disset se in Carthaginienses propensum et a Romanis alienatum esse, semper dissimulata iniuria est, et vindicta ad id tempus reservata, quo sine periculo adversus Macedonas arma sumi possent: nos autem, qui omnia terrore atque minis complere solemus, hostes, quos omni studio atque diligentia disiungere et ab invicem distrahere oportebat, quae nostra sapientia est, de industria, ut ita dixerim, coniunximus ob nullam aliam, ut ego arbitror, causam, nisi quia rebus omnibus desperatis honestius arbitramur *) ab utroque hoste simul iuncto quam ab altero eorum vinci. Scilicet victrices illae aquilae, et sub quarum alis terrarum orbis trepidabat, eo iam deciderunt, ut pene graeculis ludibrio sint, nomenque illud gentibus trans Gangem sitis olim venerabile etiam a domesticis despiciatur. Nihil profecto in rebus humanis stabile est, et quae firmissima validissimaque creduntur, subito ruunt. Multa huiusmodi aetas nostra vidit. Deiectus est principatu Ludovicus Sphortia; regnum Neapolitanum primum ad Gallos, demum ad Hispanos fere sine certamine devenit; pulsi Florentia Medici, pulsi Bononia Bentivoli; Genua, quondam Africae Asiaeque terribilis, in perpetuam servitutem redacta; et ne nos quis extra fortunam positos iudicet, paucis ante annis duo principes totam Germaniam armis factionibusque invol- verunt: sed hi nuper mortui id solum tot belli sumptibus assecuti sunt, ut imopum miserorumque execrationibus assidue proscindantur, ut iam recentibus exemplis discere possimus, quantum terrenae felicitati et blandientis fortunae illecebris credendum atque confidendum sit. Sed haec nos aut valere sinamus aut toleremus, et omnia, quae nobis auferri eripique possunt, prorsus nihili aestimemus, ad illudque imperium atque illos thesauros aspiremus, ad quos hostes furesque accedere minime possunt. De re literaria nihil habeo, quod in praesentia scribam; nam et eadem repetere obtundere esset, et in tanto Germaniae Italiaeque motu vix fieri potest, quin commercium librorum impe- diatur. Erit tamen tuum, si insatiabilem, ut tu appellare soles, meam hanc avidi- tatem extinguere prorsus non potes, saltem aliqua ex parte lenire. Expecto autem abs te ea volumina, de quibus in posteriori tua epistola mentionem facis, expecto item folia, quae mihi deficiunt, de quibus iam pridem ad te scripsi. Vale, suavissime Bernharde, et facito omnino, ut aliquid de Germaniae Italiaeque rebus ad me scribas. Datum Hassensteynae 27. Aprilis.

Vojsko císařské poraženo od Bartoloměje d'Alviano u Spalto di Mesorina r. 1508. Při- pomenuté v listu změny politické a territorialní v Italii jsou z dějin obecných vůbec známé; narážka pak na nedávnou smrt dvou nepokojných knížat německých týká se falc- krabí Ruprechta a otce jeho Filipa kurfirsta, ktefi rozdmychali r. 1504 t. zv. válku o - dictví bavorské. (Srovn. Haltaus, Gesch. Maximilians I str. 184 a n.) O scházejících Bohu. slavovi listech, za jichž dodání opět Zádá, srovn. list 150.

*) Mitis vytiskl: arbitrantur.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile