[1] |
|
---|
[2] |
ut, quasi timeret, ne Tridentum vicinaque oppida in oculis eius capiantur, in
|
---|
[3] |
media Germaniae viscera non sine tantae maiestatis ignominia retrocesserit.
|
---|
[4] |
Neque enim est eius ad exiguum fortunae ictum animo concidere atque frangi,
|
---|
[5] |
qui ab adolescentia in militia versatus est, neque rursus providi ducis fuit,
|
---|
[6] |
cum vix bello gallico sufficeret, subire simul et Venetum, atque eum populum
|
---|
[7] |
lacessere, quo nullus hoc tempore aut opibus aut imperio magis floret. Stre-
|
---|
[8] |
pente olim Italia Punicis armis cum Philippus Macedo multis indiciis osten-
|
---|
[9] |
disset se in Carthaginienses propensum et a Romanis alienatum esse, semper
|
---|
[10] |
dissimulata iniuria est, et vindicta ad id tempus reservata, quo sine periculo
|
---|
[11] |
adversus Macedonas arma sumi possent: nos autem, qui omnia terrore atque
|
---|
[12] |
minis complere solemus, hostes, quos omni studio atque diligentia disiungere
|
---|
[13] |
et ab invicem distrahere oportebat, quae nostra sapientia est, de industria, ut
|
---|
[14] |
ita dixerim, coniunximus ob nullam aliam, ut ego arbitror, causam, nisi quia
|
---|
[15] |
rebus omnibus desperatis honestius arbitramur *) ab utroque hoste simul iuncto
|
---|
[16] |
quam ab altero eorum vinci. Scilicet victrices illae aquilae, et sub quarum alis
|
---|
[17] |
terrarum orbis trepidabat, eo iam deciderunt, ut pene graeculis ludibrio sint,
|
---|
[18] |
nomenque illud gentibus trans Gangem sitis olim venerabile etiam a domesticis
|
---|
[19] |
despiciatur. Nihil profecto in rebus humanis stabile est, et quae firmissima
|
---|
[20] |
validissimaque creduntur, subito ruunt. Multa huiusmodi aetas nostra vidit.
|
---|
[21] |
Deiectus est principatu Ludovicus Sphortia; regnum Neapolitanum primum
|
---|
[22] |
ad Gallos, demum ad Hispanos fere sine certamine devenit; pulsi Florentia
|
---|
[23] |
Medici, pulsi Bononia Bentivoli; Genua, quondam Africae Asiaeque terribilis,
|
---|
[24] |
in perpetuam servitutem redacta; et ne nos quis extra fortunam positos iudicet,
|
---|
[25] |
paucis ante annis duo principes totam Germaniam armis factionibusque invol-
|
---|
[26] |
verunt: sed hi nuper mortui id solum tot belli sumptibus assecuti sunt, ut
|
---|
[27] |
imopum miserorumque execrationibus assidue proscindantur, ut iam recentibus
|
---|
[28] |
exemplis discere possimus, quantum terrenae felicitati et blandientis fortunae
|
---|
[29] |
illecebris credendum atque confidendum sit. Sed haec nos aut valere sinamus
|
---|
[30] |
aut toleremus, et omnia, quae nobis auferri eripique possunt, prorsus nihili
|
---|
[31] |
aestimemus, ad illudque imperium atque illos thesauros aspiremus, ad quos
|
---|
[32] |
hostes furesque accedere minime possunt. De re literaria nihil habeo, quod
|
---|
[33] |
in praesentia scribam; nam et eadem repetere obtundere esset, et in tanto
|
---|
[34] |
Germaniae Italiaeque motu vix fieri potest, quin commercium librorum impe-
|
---|
[35] |
diatur. Erit tamen tuum, si insatiabilem, ut tu appellare soles, meam hanc avidi-
|
---|
[36] |
tatem extinguere prorsus non potes, saltem aliqua ex parte lenire. Expecto
|
---|
[37] |
autem abs te ea volumina, de quibus in posteriori tua epistola mentionem
|
---|
[38] |
facis, expecto item folia, quae mihi deficiunt, de quibus iam pridem ad te
|
---|
[39] |
scripsi. Vale, suavissime Bernharde, et facito omnino, ut aliquid de Germaniae
|
---|
[40] |
Italiaeque rebus ad me scribas. Datum Hassensteynae 27. Aprilis.
|
---|
[41] |
Vojsko císařské poraženo od Bartoloměje d'Alviano u Spalto di Mesorina r. 1508. Při-
|
---|
[42] |
pomenuté v listu změny politické a territorialní v Italii jsou z dějin obecných vůbec
|
---|
[43] |
známé; narážka pak na nedávnou smrt dvou nepokojných knížat německých týká se falc-
|
---|
[44] |
krabí Ruprechta a otce jeho Filipa kurfirsta, ktefi rozdmychali r. 1504 t. zv. válku o dě-
|
---|
[45] |
dictví bavorské. (Srovn. Haltaus, Gesch. Maximilians I str. 184 a n.) O scházejících Bohu.
|
---|
[46] |
slavovi listech, za jichž dodání opět Zádá, srovn. list 150.
|
---|
[47] |
*) Mitis vytiskl: arbitrantur.
|
---|