EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

178 1507.

Bernardo suo Adelmanno s. p. d. Cupio duabus tuis epistolis respondere, Bernarde optime, sed nihil in mentem venit, guod mihi satisfaciat. Negue enim statuere possum, delectatusne magis an perculsus his, quae ad me scripsisti, fuerim. Utrum enim horum me passum dixero, minime profecto mentiar. Equi- dem ea, quae de perversis Germaniae moribus non minus pie quam eleganter scribis, non sine dolore legi. Sed nescio quomodo etiam, quae non probantur, cognoscere iucundum fuit. Multa certe huiusmodi partim mihi lecta auditaque sunt, partim etiam visa. Aut enim deterior est patriae meae status, aut omnino idem, iustumque esset iam callum obducere; quoties tamen quippiam id genus de christianis nationibus audio, nunquam adeo constare animo possum, ut non commovear; neque enim mihi cornea fibra unquam fuit Quodsi, ut ille ait, plus est Romani ingenii fines promovisse quam imperii, non tam turpe nobis erit amisisse imperium quam fidem integritatemque, quibus inter alios populos imprimis excellere atque praestare hactenus visi sumus. Illud enim fortunae adscribi potest, hoc improbitate nostra scelereque accidere necesse est. Haec alii fatis et perpetuo quodam causarum latentium nexu evenire credunt: ego vero, ut cuncta divina providentia regi constanter affirmaverim, ita principum ignaviam plurimum moribus nostris contenderim officere, nempe apud quos plus interdum auctoritatis venatores perductoresque quam literarum periti ha- bent. Arbitrantur illi quidem se artem populos gubernandi tenere, sed ne primis quidem labris eam gustaverunt. Neque enim inter assentatorum voces et voluptatum illecebras discitur, sed multis curis, magnis laboribus, assiduo studio quaeritur, quae isti provinciarum rectores quasi pestem quandam de- fugiunt Neque item ab hac culpa ecclesiasticos eximo (tecum enim mihi sermo est, quem omnia in dextram partem accepturum certo scio) Si enim veteres illi Germani reviviscerent fortassis, quemadmodum Caroli, Ottones, Henrici de Maximiliano imperatore, ita Bonifacius, Kilianus, Ulricus de ponti- ficibus Germaniae quererentur. Plerique enim ex eis ne dissimulant quidem se nomine spiritui, operibus autem carni ambitionique vacare, neque tam de anima- rum salute quam de opibus cumulandis et patrimonio ecclesiarum suarum conservando solicitos esse; unde fit, ut profani principes exemplis talibus de- pravati et ipsi ruant et vulgus secum in praecipitium trahant. Dura est omnino sors nostra et condicio perquam miseranda. Atque utinam hic finis malorum nostrorum sit! Caeterum repetenti mihi memoria aliarum gentium casus vereor (sic), ne cum hac nostra in peccatis pertinacia non seditiones et direptiones bonorum, quae iam usitata sunt, sed exilium, sed servitus, sed caedes haere- sesque nos maneant. Verum haec nos divinae curae relinquamus, cuius miseri- cordiae non est numerus. Stultum est enim malis, quae nondum evenerunt, torqueri. Quodsi Moses Domini saevientis iram saepenumero a populo sibi commisso precibus avertit, non est desperandum esse multos in navicula Petri, quae utique mergi non potest, quorum piis supplicationibus furor eius hoc quoque tempore flecti lenirique valeat. Quae de instrumentis mathematicis ad me scribis, iucunda mihi fuerunt; sed difficile est absentem statuere, quod ex his mihi maxime placeat. Scis enim in huiusmodi rebus unum oculatum ho- minem decem auritis anteferri. Itaque tibi eam provinciam relinquo. Sed quoniam scire vis, quantum impendi velim, facito triginta florenos in praesentia in his


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile