[1] |
|
---|
[2] |
Bernardo suo Adelmanno s. p. d. Cupio duabus tuis epistolis respondere,
|
---|
[3] |
Bernarde optime, sed nihil in mentem venit, guod mihi satisfaciat. Negue enim
|
---|
[4] |
statuere possum, delectatusne magis an perculsus his, quae ad me scripsisti,
|
---|
[5] |
fuerim. Utrum enim horum me passum dixero, minime profecto mentiar. Equi-
|
---|
[6] |
dem ea, quae de perversis Germaniae moribus non minus pie quam eleganter
|
---|
[7] |
scribis, non sine dolore legi. Sed nescio quomodo etiam, quae non probantur,
|
---|
[8] |
cognoscere iucundum fuit. Multa certe huiusmodi partim mihi lecta auditaque
|
---|
[9] |
sunt, partim etiam visa. Aut enim deterior est patriae meae status, aut omnino
|
---|
[10] |
idem, iustumque esset iam callum obducere; quoties tamen quippiam id genus
|
---|
[11] |
de christianis nationibus audio, nunquam adeo constare animo possum, ut non
|
---|
[12] |
commovear; neque enim mihi cornea fibra unquam fuit Quodsi, ut ille ait,
|
---|
[13] |
plus est Romani ingenii fines promovisse quam imperii, non tam turpe nobis
|
---|
[14] |
erit amisisse imperium quam fidem integritatemque, quibus inter alios populos
|
---|
[15] |
imprimis excellere atque praestare hactenus visi sumus. Illud enim fortunae
|
---|
[16] |
adscribi potest, hoc improbitate nostra scelereque accidere necesse est. Haec
|
---|
[17] |
alii fatis et perpetuo quodam causarum latentium nexu evenire credunt: ego
|
---|
[18] |
vero, ut cuncta divina providentia regi constanter affirmaverim, ita principum
|
---|
[19] |
ignaviam plurimum moribus nostris contenderim officere, nempe apud quos
|
---|
[20] |
plus interdum auctoritatis venatores perductoresque quam literarum periti ha-
|
---|
[21] |
bent. Arbitrantur illi quidem se artem populos gubernandi tenere, sed ne
|
---|
[22] |
primis quidem labris eam gustaverunt. Neque enim inter assentatorum voces
|
---|
[23] |
et voluptatum illecebras discitur, sed multis curis, magnis laboribus, assiduo
|
---|
[24] |
studio quaeritur, quae isti provinciarum rectores quasi pestem quandam de-
|
---|
[25] |
fugiunt Neque item ab hac culpa ecclesiasticos eximo (tecum enim mihi
|
---|
[26] |
sermo est, quem omnia in dextram partem accepturum certo scio) Si enim
|
---|
[27] |
veteres illi Germani reviviscerent fortassis, quemadmodum Caroli, Ottones,
|
---|
[28] |
Henrici de Maximiliano imperatore, ita Bonifacius, Kilianus, Ulricus de ponti-
|
---|
[29] |
ficibus Germaniae quererentur. Plerique enim ex eis ne dissimulant quidem se
|
---|
[30] |
nomine spiritui, operibus autem carni ambitionique vacare, neque tam de anima-
|
---|
[31] |
rum salute quam de opibus cumulandis et patrimonio ecclesiarum suarum
|
---|
[32] |
conservando solicitos esse; unde fit, ut profani principes exemplis talibus de-
|
---|
[33] |
pravati et ipsi ruant et vulgus secum in praecipitium trahant. Dura est omnino
|
---|
[34] |
sors nostra et condicio perquam miseranda. Atque utinam hic finis malorum
|
---|
[35] |
nostrorum sit! Caeterum repetenti mihi memoria aliarum gentium casus vereor
|
---|
[36] |
(sic), ne cum hac nostra in peccatis pertinacia non seditiones et direptiones
|
---|
[37] |
bonorum, quae iam usitata sunt, sed exilium, sed servitus, sed caedes haere-
|
---|
[38] |
sesque nos maneant. Verum haec nos divinae curae relinquamus, cuius miseri-
|
---|
[39] |
cordiae non est numerus. Stultum est enim malis, quae nondum evenerunt,
|
---|
[40] |
torqueri. Quodsi Moses Domini saevientis iram saepenumero a populo sibi
|
---|
[41] |
commisso precibus avertit, non est desperandum esse multos in navicula Petri,
|
---|
[42] |
quae utique mergi non potest, quorum piis supplicationibus furor eius hoc
|
---|
[43] |
quoque tempore flecti lenirique valeat. Quae de instrumentis mathematicis ad
|
---|
[44] |
me scribis, iucunda mihi fuerunt; sed difficile est absentem statuere, quod ex
|
---|
[45] |
his mihi maxime placeat. Scis enim in huiusmodi rebus unum oculatum ho-
|
---|
[46] |
minem decem auritis anteferri. Itaque tibi eam provinciam relinquo. Sed quoniam
|
---|
[47] |
scire vis, quantum impendi velim, facito triginta florenos in praesentia in his
|
---|