Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1506. 163
131.
Bohuslav Augustinu Olomouckému.
Z Hasisteina (1306) — 14. list. Doporučuje žádost bratrovu ku králi. O výplatě své
mluviti si již netroufá. (Luc. 118.)
D. Augustino Moravo s. p. d. Scribit frater meus nescio quae Regiae
Maiestati; quid cupiat velitque, non est necesse apud te commemorare, quando-
quidem certus sum eius ad Regiam Maiestatem literas in tuas manus perven-
turas. Commendo tibi duntaxat causam fratris, imo utriusque nostrum; neque
enim unius ex familia calamitas aut periculum ad reliquos non pertinere pot-
est. Nisi etiam fallor, et aequa postulamus et minime negligenda. Non enim
forsitan tutum est castella huiusmodi ita munitionibus circumdari, ut deinceps
in populorum magis potestate quam regia sint, hoc praesertim tempore, quo
omnia ad seditionem spectant. Facito itaque, precor, ne iustissimo nostro desi-
derio desis: nam et merita tua in me cumulaveris et utrumque nostrum ex
devincto devinctiorem reddideris. De stije mea in praesentia taceo. Cum enim
ad ea, quae ad te per Cadanenses scripsi, nihil responderis, arbitror te abiecisse
spem rei perficiendae. Vale, humanissime Augustine, facitoque omnino, ne tabel-
larius sine literis tuis ad nos redeat. Datae Hassensteynae 14. Novembris.
Měšťané Kadaňští patrně vykonávali rozkaz královský (srovn. list 107) aż příliš horlivě,
jak list náš svědčí, tak že opevňování nahánělo strachu pánům zámeckým. Odtud vy-
plynula stížnost Bohuslavova, a odtud jakož ze zmínky o listu 128, poslaném po Kadaň-
ských, vyplývá vročení listu našeho.
132.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
Z Hasisteina (1506) — 24. pros. Potvrzuje ptijetí poslanych knih a tří dopisů a
omlouvá se, že tak dlouho žádaného koně mu neposílá. (Luc. 120 2.)
Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Libri, quos mihi misisti, et tres epi-
stolae diversis tamen temporibus abs te mihi redditae sunt. His ego admodum
delectatus sum, nempe qui quoties literas tuas accipio, tecum mihi colloqui
videor. Illud tamen molestum fuit, quod negligentior tibi in equo emendo
videor, quam aut ipse velis, aut nostra mutua amicitia exigat. Ego vero, Bern-
harde, bona fide affirmare possum me nihil praetermisisse, quo tibi morem
gerere possim. Caeterum equorum, qualem abs te expeti arbitror, hoc est qui
neque praeferox neque omnino degener sit, tanta in praesentia apud nos
penuria est, ut precium eorum pene geminatum sit. Hoc quoque tempore, quo
haec ad te scribo, omnia finitima loca a familiaribus meis circumeuntur, spe-
roque intra paucos dies et fortassis citius, quam hae literae ad te perveniant,
me tuo desiderio satisfacturum, precorque, ut deinceps meliora de me speres,
quam quod in rebus tuis negligens esse velim. Fateor enim omnia me tibi
debere beneficiisque tuis in me nulla ex parte referre posse gratiam: paratus
sum tamen omnia praestare, quae possum, et nihil eorum negligere, quae tibi
11*