EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1506. 163

131. Bohuslav Augustinu Olomouckému.

Z Hasisteina (1306) 14. list. Doporučuje žádost bratrovu ku králi. O výplatě své mluviti si již netroufá. (Luc. 118.)

D. Augustino Moravo s. p. d. Scribit frater meus nescio quae Regiae Maiestati; quid cupiat velitque, non est necesse apud te commemorare, quando- quidem certus sum eius ad Regiam Maiestatem literas in tuas manus perven- turas. Commendo tibi duntaxat causam fratris, imo utriusque nostrum; neque enim unius ex familia calamitas aut periculum ad reliquos non pertinere pot- est. Nisi etiam fallor, et aequa postulamus et minime negligenda. Non enim forsitan tutum est castella huiusmodi ita munitionibus circumdari, ut deinceps in populorum magis potestate quam regia sint, hoc praesertim tempore, quo omnia ad seditionem spectant. Facito itaque, precor, ne iustissimo nostro desi- derio desis: nam et merita tua in me cumulaveris et utrumque nostrum ex devincto devinctiorem reddideris. De stije mea in praesentia taceo. Cum enim ad ea, quae ad te per Cadanenses scripsi, nihil responderis, arbitror te abiecisse spem rei perficiendae. Vale, humanissime Augustine, facitoque omnino, ne tabel- larius sine literis tuis ad nos redeat. Datae Hassensteynae 14. Novembris.

Měšťané Kadaňští patrně vykonávali rozkaz královský (srovn. list 107) příliš horlivě, jak list náš svědčí, tak že opevňování nahánělo strachu pánům zámeckým. Odtud vy- plynula stížnost Bohuslavova, a odtud jakož ze zmínky o listu 128, poslaném po Kadaň- ských, vyplývá vročení listu našeho.

132. Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.

Z Hasisteina (1506) 24. pros. Potvrzuje ptijetí poslanych knih a tří dopisů a omlouvá se, že tak dlouho žádaného koně mu neposílá. (Luc. 120 2.)

Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Libri, quos mihi misisti, et tres epi- stolae diversis tamen temporibus abs te mihi redditae sunt. His ego admodum delectatus sum, nempe qui quoties literas tuas accipio, tecum mihi colloqui videor. Illud tamen molestum fuit, quod negligentior tibi in equo emendo videor, quam aut ipse velis, aut nostra mutua amicitia exigat. Ego vero, Bern- harde, bona fide affirmare possum me nihil praetermisisse, quo tibi morem gerere possim. Caeterum equorum, qualem abs te expeti arbitror, hoc est qui neque praeferox neque omnino degener sit, tanta in praesentia apud nos penuria est, ut precium eorum pene geminatum sit. Hoc quoque tempore, quo haec ad te scribo, omnia finitima loca a familiaribus meis circumeuntur, spe- roque intra paucos dies et fortassis citius, quam hae literae ad te perveniant, me tuo desiderio satisfacturum, precorque, ut deinceps meliora de me speres, quam quod in rebus tuis negligens esse velim. Fateor enim omnia me tibi debere beneficiisque tuis in me nulla ex parte referre posse gratiam: paratus sum tamen omnia praestare, quae possum, et nihil eorum negligere, quae tibi

11*



Text viewManuscript line view