Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
156 1506.
Augustino Moravo s. p. d. Ago tibi gratias, Augustine; facile enim intel-
lexi ex literis, quas postremo ad me misisti, operam tuam mihi neque defuisse
neque defuturam. Quoniam tamen in praesentia Pontenses vicini mei Budae
nescio quid negotii habent, statui aliena non insania, ut ille loguitur, sed im-
pensa in re mea uti, et Regiae Maiestati iterum de stipc mihi debita scribere.
Si enim toties obtundendo nihil proficio, multo minus dissimulando tacendoque
proficerem: forsitan etiam eveniet mihi, quod mulieri illi in evangelio, quae
iudicem, qui neque deum timebat, neque homines reverebatur, impo.tunitate
sua mollivit. Precor autem, ut literas meas Regiae Maiestati offeras efficiasque,
ut mihi satisfiat, aut saltem ut certius aliquid rescribatur. Ita denique omnia
agas, ut mea erga te fides expostulat. Id si mihi gratum duntaxat futurum
dixero, minus quam sentio dicam, neque animum meum expressero. Quam-
obrem tibi potius aestimandum relinquo. Plutarchum graecum abs te avidis-
sime expectavi expectoque, qui si adhuc in scriniis latitat, nisi opera tua quam
primum inde erutus fuerit, vereor, ne omnis spes mea in ventum abeat. Neg-
otium Pontensium tibi magnopere commendo, rogoque, ut si non apud
Regiam Maiestatem, saltem apud te commendatio mea illis prosit. Nugas
meas, quas tantopere expetis, iampridem ad te misissem, si nactus fuissem
librarium, a quo exscriberentur. Sed magna id genus hominum apud nos
penuria est, praesertim eorum, qui ita scribant, ut carmina scribi par cst;
dabo tamen operam, ubi primum potero, ut voluntati tuae mos geratur. Vale,
et de rebus Ponnoniae aliquid ad me scribe. Ex Hassensteyn 12. Martii.
O řeckém Plutarchovi srovnej listy 105, 108, 114, 117, o žádaných básních list 114.
123.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
Z Hasisteina (1506) — 30. dubna. Dékuje za dárky sobé poslané i slibuje, že mu žá-
daného koně koupí, jakmile se udá příležitost. Zádá za výtisk souborného vydání děl
Augustinových, potom za řeckého Suidu. (Luc. 110.)
Bernhardo suo Adelmanno etc s. p. d. Vix dici potest, Bernharde, guam
mihi munuscula tua grata fuerint; neque mens variis sollicitudinibus fatigata
hoc tempore commodius diverticulum habet. Id an tibi probetur, nescio.
Caeterum si ecclesiasticis latrunculis ludere licet, ludere licet mihi quoque.
Non puto haec mathematica interdicta esse, quae non minus ingenium quam
latrunculi exercent, quamvis non intendere animum sed remittere tamen videar.
Et cum Socrates et Scipio adeo a gravitate sua interdum secesserint, ut alte-
rum cum pueris in arundine equitasse, alterum conchas in littore maris legisse
memoriae proditum sit, me quoque arbitror non inutiliter ad haec, si parum
fructuosa, at certe iucunda cognitu, declinare. Sed nostra excusatio fortassis
apud te superflua cst, qui me nosti curiosius talia sectari, quam non solum
multitudini imperitae sed etiam his, qui sibi sapientes videntur, placeat. Scribis,
ut.tibi equum mittam, addisque nescio quae alia, quae, ut tibi vere fatear,
risum mihi moverunt, et quia in amicitia libertas essc debet, scito: quem-