Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
132 1502.
pollicentur, sed etiam ingentibus classibus se littora Asiatica vexaturos aiunt,
putaturque hostis noster, quanquam potentissimus est, tantos terra marique
Christianorum apparatus vix toleraturus. Ille quidem (ut fama est) et classes
struit et milites conducit et incredibilem machinarum tormentorumque vim
congregat: sed tamen si Deus nobiscum, quis contra nos? Vellem autem, ut
tua quoque Germania intestinis seditionibus positis et lethargo hoc, quo pre-
mitur, excusso ad vicinum incendium extinguendum confluat. Subacta enim,
quod Deus immortalis avertat, Pannonia vereor, ne de Germania quoque actum
sit, maxime in tantis principum populorumque contentionibus et Augusto hoc
nostro parente potius quam imperante. Rex noster post solennia Dominicae
resurrectionis Pannoniam rediturus est. Comitabor forsitan et ipse hominem,
aut si quid impedierit, propediem Deo adiuvante sequar, tamdiuque in numero
aulicorum ero, quamdiu honeste receptui canere non potero. Nec interim de-
sistam dare operam, ut mihi in religioso literarioque otio consenescere liccat.
Vale, dulcissime Bernharde, et hunc nuntium aliquo onustum libello ad me
remitte. Martii XII.
Co do knih v listu jmenovanych srovn. poznámku k listu 82 a co do posílaného
koně list předešlý. Sněm český, na němž usnesena výprava proti Turkům, zahájen dne
21. února 1502 (Palacký V, 2, 34). Hod velikonoční připadl toho roku na 27. března, král
pak vracel se do Uher dne 31. t. m. (Palacký V, 2, 44.)
95.
Bohuslav Bartoloměji Kadaňskému.
(1502) — 14. března. Ačkoli prý nyní v postě a chystaje se do Uher nemá kdy šíře
psáti, těší se příchylnosti adressatově k sobě, a napomíná jej k pilným studiím. Chválu
sobě vzdanou skromně odmítá, ana vyplynula z přílišné oddanosti Pollicha z Mellerstattu.
Děkuje za obdržené dary a slibuje vděčnost. (Luc. 90.)
Bartholomaeo Nigro Cadanensi s. p. d. Tot continent literae tuae, Bartho-
lomaee, ut his impraesentia vix commode respondere possim, tum quia tempus
hoc aptius religioni quam commercio literarum est, tum etiam quia sarcinulas,
utpote in numero aulicorum regiorum quamprimum futurus, assidue colligo
neque levioribus his vacare possum. Ne tamen me superbum aut, si id contu-
meliosum est, in scribendo parum diligentem existimes, attingam paucis, quae,
si mihi otium esset, multis prosequutus fuissem. Quod enim me tantopere
amas atque observas, mirum in modum gaudeo, et hoc summae spei adoles-
centis in me animo plus, quam dici potest, delector. Neque velim ipse tibi
aliad de me pollicearis, non solum ideo quod a natura constitutum est, ut.
amantes amemus et his, quos nobis amicos cognoscimus, plurimum afficiamur,
sed etiam quia, quae optimis illis viris avunculis tuis, a quibus semper unice
cultus fui, praestiturus eram, tibi debere videor. Accedit his ardens tuum erga
bonas artes studium, cui generi hominum tantum ego tribuo, ut nihil aliud
sit, quo tibi magis conciliari possim. Itaque recte deinceps facies, si cura
operaque mea quam fidentissime usus fueris. Tanto autem (ut ingenue tecum