EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1500. 117

avorum suorum in aliquo sit genere laudum concessurus: nostri vero prae- sagii magnum iam profecto clarumque specimen subministrat, in studiis scilicet humanioribus nihil eo ardentius, nihil vidi perseverantius: animum habet ad quaslibet veluti virtutum formas capessendas cera et auricula (quod dicitur) infima molliorem; oratoribus insudat, historias volvit, versiculos ludit, epistolas (quod raro cuiquam id aetatis contingit) facunde, sed et docte (nec enim sine hoc illud) in dies singulos scribit, ex cuius ore Musarum Charitumque pleno melle Hymethio ac omni nectare dulcior effluit oratio: dignus in summa (quo- niam messis respondere semento consuevit), qui ex te uno gigneretur. Huiusce- modi autem est praeditus moribus, ut illos sit admirari quam referre facilius: in viridi plane ac florenti aetate senilis quaedam canescit maturitas: nihil est, quod aevum aut natales Henrici connumeres. llli siquidem virtus ante diem contigit, nec de quopiam verius dictum fuit:

»Ante annos animumque gerens curamque virilem.«

Quodsi superstes fuerit aetatisque numeros (quod illi sinat Deus) imple- verit, eo proculdubio magnitudinis crescet, ut nomine et gloria sit aeternus futurus: ita enim est altus, ita educatus, ita denique eruditus atque institutus, ut in eo dubia palma inter se probitas atque doctrina certare videantur. Meum testor in te animum atque fidem nil me aliud scribere, quam quod sentio, quam quod omnibus vestigiis indagatum compertumque habeo: promit ea duntaxat lingua, quae pectus conclusa gerit; erumpit sermo veritatis stimulis excitatus, et ita erumpit, ut coerceri reprimique nequeat; nihil capto, nihil ambio, nil tui demerendi gratia profero, ut qui graecas adulationes omneque adeo palpationis genus velut intestinum morbum semper exhorrui. Incredi- bilis quaedam voluptas haec mihi ex intimo corde, ex ore, ex calamo quo- dammodo extorquet. Ad haec etiam accedit, quod in illius commendatione meam propemodum causam ago. Cum enim sit omnibus palam me omnes praeceptoris partes in eo instituendo diligenter explevisse, nihil ambigo eius gloriam in me ipsum quoque redundare, et ex hoc agro nostris ligonibus tam fertiliter exculto primitias optimo mihi iure deberi, quippe (ut inquit ille) morum: quos fecit, praemia doctor habet. Sed sentio nescio qua scribendi dulcedine me longius provectum, quam ab initio decreveram. Suscipe igitur vultu, quo te decet, hoc est hilari et sereno, quicquid est hoc mei foetus: plura deinceps et forsan meliora suscepturus, si modo hoc primum quasi specimen et gustum Musarum mearum non aspernaberis. [n quo quidem, si minus aliquam gloriam ingenii consequar, in eo certe laudabor, quod munerum abs te susceptorum non fuerim oblitus, quantumque mihi adimet inscitia, tantum conspecta resarciet pietas. Extremum, quod te rogem, illud est, ut, quando apud Regiam Maie- statem. de nobis inciderit mentio (incidet autem, cum volueris) me his, si videtur, verbis commendes: Balbus hic noster, homo nec malus nec plane in- doctus, omnia sua studia omnesque animi nervos in tuas laudes convertit et in hoc totus incubuit, ut ea de te praeconia faciat, quae nulla humanarum rerum vicissitudine, nullo unquam fortunae variantis impetu, nulla denique temporum iniuria deleantur: dignus vel hoc ipso conatu, ut eum nequaquam despicias. Haec si, quo soles, affectu protuleris, confido sic omnia ad vota


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile