EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1497. 77

non hostio sed fenestra ovile dominicum ingressi sunt, sed uno exemplo atgue eodem domestico contentus ero. Stratiguas, Boleslai ducis frater, ad Pragensem ecclesiam, guam antea despexerat, miro ambivit desiderio, nec difficulter fra- terno favore id, quod volebat, consecutus est; sed dum inter duos episcopos iaceret, ut iuxta morem inungeretur, arreptus daemonio confestim animam exhalavit, ut iam stultissimum sit non perhorrescere eius exitum, cuius facta imiteris. At vide, quam sibi constent isti propositi mei reprehensores. Si quis enim ex eis imaginem marmoream aut quippiam ex aere a me fieri vellet, negaremque me aut sculptorem marmorum aut fabrum aerarium esse, lauda- rent omnes, quod ea, quae nescio, me nescire aperte dicerem: nunc vero quoniam episcopalis officii et artis omnino maximae atque difficillimae me im- peritum ingenue confiteor, terras mariaque clamoribus miscent et me pene capitis arcessunt. Incubuisti, inquiunt, a pueritia literis, unde facile discere potuisti, quae pontificii muneris sunt: necesse est enim et mansuetum et se- verum esse et pro varietate delinquentium vultum. sumere, quemadmodum medici quoque pro qualitate morborum medicinas aegrotis administrant. Quid hic aliud respondeam nisi legisse me omnium pene gentium atque populorum res gestas, cognovisse item, quibus insidiis summi duces hostiles copias fuderint fugaverintque, quibus machinis urbes expugnaverint, quibus blandimentis con- citatos militum animos sedaverint. Si quis tamen me exercitui praeficeret, quis ductu meo militaret, quis non rideret, quis non Phormioni illi compararet, qui cum nunquam hostium aciem, nunquam castra vidisset, Hannibali callidissimo duci praecepta rei militaris tradere voluit? Quodsi imperatoriae virtutes non literarum studio sed multo usu atque exercitatione discuntur: cur scientiam regendi animas adeo vilem atque abiectam iudicant, quasi sine labore ac vigi- lantia in umbra et per otium alicui obtingere posset; nisi fortasse facilius est invisibili illi hosti, cui mille nocendi artes, quam mortali homini resistere, aut deterius est deleri exercitum quam multam animarum vim in gehennam mitti. Quanto melius Pythagoras, qui disciplinam regendae reipublicae ultimam audi- toribus suis tradebat, doctis iam et perfectis et in omni bonarum artium genere eruditis (tantas enim ibi tempestates homo sapientissimus videbat, ut neminem eis committere vellet nisi virum, qui tantae moli sufficere posset). Quid quod hoc tempore nulla pene episcoporum auctoritas est! Quis enim in tanta morum corruptela veritati locus esse posset? Pullulant quotidie innumerae haereses, ecclesiastica praedia occupantur, foenus publice exercetur, infames adulterique sunt in magistratibus. Haec neque dissimulare sine pernicie animae neque obiurgare sine omnium ferme offensione licet. Adde quod tot negotiis impliciti sunt, ut nunquam libere religioni vacare possint. lam enim eo ventum est, ut quae episcoporum propria sunt, aliis mandent, cetera autem, hoc est secularia, ipsi administrent. Itaque coguntur curare rem familiarem; frequentare aulas principum, versari inter assiduos tumultus, arma denique tractare. Quae tamen ego minime reprehendenda censerem, si quem fructum parerent. Scio enim sic ad astra proveniri, scio per multas tribulationes nos in regnum dei ingredi oportere neque aliquem coronari, qui non legitime certaverit. Ceterum nescio, quomodo omnes hi conatus vanescere et in nihilum redigi solent; frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae, ut ait ille, dementiae


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile