EN | ES |

Facsimile Lines

946


< Page >

[1]
1497. 77

[2]
non hostio sed fenestra ovile dominicum ingressi sunt, sed uno exemplo atgue
[3]
eodem domestico contentus ero. Stratiguas, Boleslai ducis frater, ad Pragensem
[4]
ecclesiam, guam antea despexerat, miro ambivit desiderio, nec difficulter fra-
[5]
terno favore id, quod volebat, consecutus est; sed dum inter duos episcopos
[6]
iaceret, ut iuxta morem inungeretur, arreptus daemonio confestim animam
[7]
exhalavit, ut iam stultissimum sit non perhorrescere eius exitum, cuius facta
[8]
imiteris. At vide, quam sibi constent isti propositi mei reprehensores. Si quis
[9]
enim ex eis imaginem marmoream aut quippiam ex aere a me fieri vellet,
[10]
negaremque me aut sculptorem marmorum aut fabrum aerarium esse, lauda-
[11]
rent omnes, quod ea, quae nescio, me nescire aperte dicerem: nunc vero
[12]
quoniam episcopalis officii et artis omnino maximae atque difficillimae me im-
[13]
peritum ingenue confiteor, terras mariaque clamoribus miscent et me pene
[14]
capitis arcessunt. Incubuisti, inquiunt, a pueritia literis, unde facile discere
[15]
potuisti, quae pontificii muneris sunt: necesse est enim et mansuetum et se-
[16]
verum esse et pro varietate delinquentium vultum. sumere, quemadmodum
[17]
medici quoque pro qualitate morborum medicinas aegrotis administrant. Quid
[18]
hic aliud respondeam nisi legisse me omnium pene gentium atque populorum
[19]
res gestas, cognovisse item, quibus insidiis summi duces hostiles copias fuderint
[20]
fugaverintque, quibus machinis urbes expugnaverint, quibus blandimentis con-
[21]
citatos militum animos sedaverint. Si quis tamen me exercitui praeficeret, quis
[22]
ductu meo militaret, quis non rideret, quis non Phormioni illi compararet, qui
[23]
cum nunquam hostium aciem, nunquam castra vidisset, Hannibali callidissimo
[24]
duci praecepta rei militaris tradere voluit? Quodsi imperatoriae virtutes non
[25]
literarum studio sed multo usu atque exercitatione discuntur: cur scientiam
[26]
regendi animas adeo vilem atque abiectam iudicant, quasi sine labore ac vigi-
[27]
lantia in umbra et per otium alicui obtingere posset; nisi fortasse facilius est
[28]
invisibili illi hosti, cui mille nocendi artes, quam mortali homini resistere, aut
[29]
deterius est deleri exercitum quam multam animarum vim in gehennam mitti.
[30]
Quanto melius Pythagoras, qui disciplinam regendae reipublicae ultimam audi-
[31]
toribus suis tradebat, doctis iam et perfectis et in omni bonarum artium genere
[32]
eruditis (tantas enim ibi tempestates homo sapientissimus videbat, ut neminem
[33]
eis committere vellet nisi virum, qui tantae moli sufficere posset). Quid quod
[34]
hoc tempore nulla pene episcoporum auctoritas est! Quis enim in tanta morum
[35]
corruptela veritati locus esse posset? Pullulant quotidie innumerae haereses,
[36]
ecclesiastica praedia occupantur, foenus publice exercetur, infames adulterique
[37]
sunt in magistratibus. Haec neque dissimulare sine pernicie animae neque
[38]
obiurgare sine omnium ferme offensione licet. Adde quod tot negotiis impliciti
[39]
sunt, ut nunquam libere religioni vacare possint. lam enim eo ventum est, ut
[40]
quae episcoporum propria sunt, aliis mandent, cetera autem, hoc est secularia,
[41]
ipsi administrent. Itaque coguntur curare rem familiarem; frequentare aulas
[42]
principum, versari inter assiduos tumultus, arma denique tractare. Quae tamen
[43]
ego minime reprehendenda censerem, si quem fructum parerent. Scio enim sic ad
[44]
astra proveniri, scio per multas tribulationes nos in regnum dei ingredi oportere
[45]
neque aliquem coronari, qui non legitime certaverit. Ceterum nescio, quomodo
[46]
omnes hi conatus vanescere et in nihilum redigi solent; frustra autem niti
[47]
neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae, ut ait ille, dementiae


Text viewFacsimile