Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
76 1497.
alia huiusmodi, quae cuique suum ingenium in tali casu suggeret. Quae tamen
ego pro innata mihi modestia facile contemnerem neque adversum eos certarem,
quorum ita depravati sunt mores, ut nihil rectum, nihil a consuetudine eorum
alienum in pectus admittere possint; quoniam autem te quoque, cuius aucto-
ritas apud me maxima est, his moveri arbitror, conabor tibi causam ratio-
nemque consilii mei explicare. Eveniet enim forsitan hoc modo, ut aliis etiam,
quibus institutum nostrum parum probatur, satisfaciam. Existimo autem te,
quae tua probitas est, quamquam dignitatis meae studiosissimus es, nihi) tamen
cupide, nihil improbe, nihil arroganter a me fieri velle; sed quemadmodum
ipse virtutem, quae sola si non beatissimam at certe beatam (ut doctissimi
homines memoriae prodiderunt) vitam praestare potest, semper pluris quam
divitias honoresque feceris, ita mihi quoque faciendum censere; neque enim
constantis esset ad nutum imperitae multitudinis, quae vix unquam sincere
incorrupteque iudicat, ab innocentia declinare. Id si ita se habet, confectum
iam negotium est. Quid enim egi aut quid admisi, quod mihi iure vitio dari
possit? Procedant, si placet, hi obtrectatores mei in publicum, et quae tacite
in angulisque obloquuntur, palam evomant, neque mihi facultatem defendendi
excusandique mei praeripiant. Debebam scilicet ambire, provolvere me hominum
pedibus illorumque genua amplecti, polliceri omnibus montes ac maria, et
quod vitae integritate assequi non potui, id pecunia tentare? Ego vero valere
te iuberem, si mihi huius turpitudinis auctor esse velles, neque ulla dignarer
amicitia, quae nisi inter bonos et virtute similes esse non potest. Quodsi
mihi nunc proferas numerosam eorum cohortem, qui per fas et nefas ad
dignitates ecclesiasticas tendunt, nihil aliud quod dicam habeo nisi publicam
viam et late patentem me non solum Pythagoreorum sed etiam Domini sen-
tentia mirum in modum timere tutiusque credere eos sequi, qui religionis
nostrae tam doctrina quam sanctimonia lumina quaedam habiti sunt, quorum
nemo blanditiis et malis artibus ad pontificatum pervenit, nemo sarcinam tam
gravem non reformidavit. In veteri testamento Moises: »qui ego sum, inquit,
ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israel de Aegypto«. Et Hieremias:
»a a a, inquit domino, nescio loqui«. In ipso nascentis ecclesiae initio Marcus
evangelista pollicem sibi amputasse traditur, quo sacerdotio indignus esset.
Gregorius Nazianzenus et Ambrosius fuga se ab episcopatu vindicare tenta-
verunt, quorum alter, ut Paulinus Nolanae civitatis pontifex scribit, etiam
prostitutas mulieres ad se introduci publice iussit, ut populi Mediolanensis
studia a se hoc modo averteret. Augustinus et Gregorius Romanus vim sibi
illatam queruntur, Bernardinus Senens's tres episcopatus sponte oblatos respuit.
Nuper etiam Joannes quietem monasterii opulentissimae ecclesiae Waradiensium
antetulit. His ego ducibus vel errare maluerim quam cum illis, qui omnia
humana prae divinis*) spernunt, recte sentire; neque tamen eo processi temeri-
tatis, ut me tantis hominibus conferre audeam. Ceterum si hi, qui a teneris,
ut dici solet, unguiculis domino militaverunt, loca sublimia veriti sunt, quid
mihi sperandum est, qui ne rudimenta quidem eius militiae attigi? Possem
nunc item commemorare infinitorum fere episcoporum miserabiles casus, qui
*) Snad naopak.