Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
82 1491.
21.
Bohuslav Štěpánu Pisonovi.
Z Methony (Modona) 149] — 16. dubna. Vypisuje cestu z Alexandrie po ostrovech
aigeiského moře a po břehu maloasijském vykonanou i tu, kterou ještě po Africe a po
Řecku vykonati míní. Odporučuje jeho ochraně svou bibliothéku a pozdravuje přátele,
(Luc. 65, Vinařický S).
Stephano Pisoni s. p. d. Postremas ad te literas ex Alexandria Aegypti
dedi: inde Genuensium navigio Chium profectus sum. In hoc itinere (dum
Carpathos insula iam in conspectu esset) vi tempestatis ad Cyprum usque
milia passuum pene quadraginta reiecti sumus: cepi tamen non parvum huius
adversitatis fructum, quod Ciliciae, Pamphyliae Lyciaeque oram legi et pleraque
didici, quae ignorabam. Nam et Pathinon praetervectus sum, divi Joannis reve-
latione insignem, et Coum Samumque, alteram Pythagora, alteram Hippocrate
claras. Chios ipsa ultra id, quod sibi Homeri et ortum et sepulchrum vendicat,
masticen quoque laudatissimam gignit. Hinc in continentem Asiae minoris,
quam hoc tempore Turciam vocant, traieci, et Smyrnam ipsam et Thyatiram
et Ephesum et Erythras, Sibylla cive nobiles, pervagatus sum. E regione
Smyrnaei sinus Lesbos est, Theophrasti Sapphusque patria. Vectus demum
per Cycladas Sporadasque, hoc est Delon, Paron, Icarum, Andrum, Tenedum,
Gyaram Seriphonque et innumera id genus, quae commemorare non tam mihi
grave quam tibi fastidiosum esset, Methonem oppidum Peloponnesi delatus
sum, Libyen Domino propitio, cum primum fieri poterit, traiecturus. Ferunt
esse illic Tuneta, parvum olim oppidum et a Livio Polybioque vix nominatum,
nunc autem omnium Africae urbium (quae in nostrum mare vergunt) claris-
simum, neque procul inde ruinas Carthaginis exstare, quarum visendarum studio
eo potissimum proficiscor. Redire dehinc Methonen animus est, et Pelopon-
nesum, Atticam Boeotiamque peragrare, et eloquentiam, quam studio ingenioquc
consequi non potui, apud Parnassum Heliconaque petere; inde adire Constanti- :
nopolim et Bithynia Iellesponto Troadeque lustrata Venetias reverti. Quem
me nunc fructum studiorum meorum capere putas? quo affectu versus canere?
qua iucunditate priscarum historiarum recordari? Nullae profecto divitiae, nulli
honores, nullae domesticae deliciae tantae sunt, ut cum hac voluptate, quam
ex tot gentium atque nationum peragratione quotidie capio, conferri possint.
Sed haec tu forsitan admittis, caeteri autem suo stomacho accipiunt. Vale.
Bibliothecam meam tibi commendo. "Vide, ut ab omni iniuria et praesertim
tinearum tuta sit. Hoc mihi in praesentia nihil acceptius facere poteris. Chri-
stannum Pedick, Joannem apud tabulas curiae et Victorinum de Wssehrd sal-
vere iube. Methone, imo in navi oneraria juxta Methonem. 1491 die 16. Aprilis.
O adressátu srovn. poznámku klistu 16, o pozdraveném v ném Pedíkovi poznámku
k listu 21. Druzí dva pozdravení, Jan z Domaslavé a Viktorin ze V&ehrd, byli tenkrát
üfedníky v deskách.