Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
164 Desky dvorské král. Českého:
ipsi Hosprzid usque ipsius mortem fere viginti annis et excepit nomine suo census
suos, ubicumque habuit; et signanter bene memoratur, quia excepit tres marcas gr.
de curia in Hostiwicz retro ecclesiam, quas solvebat Mathias dictus Spatka annuatim.
Post mortem vero ipsius Janko filius suus eciam solvit. Tandem quadam vice Janko
neglexit dare censum; recepimus sibi unum poreum pro octoginta grossis. Item,
quando venimus de Vngaria, pro censu eidem Jankoni recepimus unum equum.
Postea ipsam curiam emit Wenceslaus Crabeez et statim odpíral platiti. Eciam
dixit, quia monuit ipsum Wenceslaum Crabeez nomine Hosprzidonis, set solvere
recusavit, quia Hosprzid fuit in Karlstein. Hoc paratus est sibi Wenceslao dicere
in faciem.
In oppositum Wenceslaus Crabeez, qui zastupuje Sskonkam citatam, contra ista
testimonia loquitur, et primo contra litteram maiestatis et specialiter contra illam
clausulam, ubi dicitur ,similiter censum eonsimilem trium marcarum, ad nos de sex laneis, in
nova plantacione ad predietam villam Hosthowitz spectante sitis, pertinentem et per Nicolaum Rado-
hostonis, civem nostrum Pragensem, nobis debitum," quod dicta curia, quam ipse Wenceslaus
vendidit domine Sskoneze etc, ab antiquo vocatur ,curia retro ecclesiam! et non
curia nove plantacionis. Super hoc duxit testimonia: Item Rzehak, hokynník de
Parva parte civitatis Pragensis, vir honestus, habens annos quasi LXX vel ultra,
veniens coram beneficiariis curie, sub puritate fidei et honoris locutus est, quia
tempore sue iuventutis servivit circa Petrum Drobnieze in Hostiwiez in curia, que
vocabatur et semper vocatur ,retro ecclesiam, et postea aput Johannem dictum
Meysner per ordinem fere quindecim annis continue, et ipse Drobnieze desponsavit
eum ibidem; et dixit numquam se audivisse, possessiones dictarum hereditatum quod
solvissent aliquem censum Hosprzidony nec eciam Henrico patri suo, et quod dicta
curia semper habuit nomen ,dvór za kostelem'; se£ numquam audivit ipsam nomi-
nari ,novy dvor aut ,nove plantacionis'. Set bene audivit de censu super hospitale
in Hradeziano. | Secundus testis Mathias Gelenecz de Chayna dixit similiter sub
puritate fidei et honoris, quod servivit cirea Hosprzidonem in Hostiwiez novem
annis et numquam audivit, quod de illa curia, que vocatur ,retro ecclesiam! solvissent
aliquando censum Hosprzidoni, set bene audivit, quod de illa curia solvebatur census
ad hospitale in Hradezanum. Et dixit, numquam se audivisse dictam curiam nomi-
nari ,novam‘ seu ,nove plantacionis’. 3% testis, Dorothea Kolinska dicta, vidua
Danielowa, dixit similiter sub puritate fidei, quod in sua viduitate, iam sunt bene
XL anni vel ultra, emerat curiam arature in Hostiwicz, que vocatur ,retro ecclesiam,'
erga dominam viduam Sigismundi dicti Rokyezansky, quam tenuit et possedit annis
plurimis, e£ numquam solvit aliquem censum Hosprzidoni, set solvit decem sexa-
genas gr. census super hospitale in Hradeziano singulis annis, et ipse Hosprzid fuit
sibi compater; nec eciam aliquando audivit aliter nominari dictam curiam nisi ,curia
retro eeclesiam' et non ,curia nova' seu ,nove plantacionis'. Et postea vendidit
eandem curiam ad idem ius Mathie dicto Spatka, adhuc rege Wenceslao vivente.