EN | ES |

Facsimile view

838


< Page >

164 Desky dvorské král. Českého:

ipsi Hosprzid usque ipsius mortem fere viginti annis et excepit nomine suo census suos, ubicumque habuit; et signanter bene memoratur, quia excepit tres marcas gr. de curia in Hostiwicz retro ecclesiam, quas solvebat Mathias dictus Spatka annuatim. Post mortem vero ipsius Janko filius suus eciam solvit. Tandem quadam vice Janko neglexit dare censum; recepimus sibi unum poreum pro octoginta grossis. Item, quando venimus de Vngaria, pro censu eidem Jankoni recepimus unum equum. Postea ipsam curiam emit Wenceslaus Crabeez et statim odpíral platiti. Eciam dixit, quia monuit ipsum Wenceslaum Crabeez nomine Hosprzidonis, set solvere recusavit, quia Hosprzid fuit in Karlstein. Hoc paratus est sibi Wenceslao dicere in faciem.

In oppositum Wenceslaus Crabeez, qui zastupuje Sskonkam citatam, contra ista testimonia loquitur, et primo contra litteram maiestatis et specialiter contra illam clausulam, ubi dicitur ,similiter censum eonsimilem trium marcarum, ad nos de sex laneis, in nova plantacione ad predietam villam Hosthowitz spectante sitis, pertinentem et per Nicolaum Rado- hostonis, civem nostrum Pragensem, nobis debitum," quod dicta curia, quam ipse Wenceslaus vendidit domine Sskoneze etc, ab antiquo vocatur ,curia retro ecclesiam! et non curia nove plantacionis. Super hoc duxit testimonia: Item Rzehak, hokynník de Parva parte civitatis Pragensis, vir honestus, habens annos quasi LXX vel ultra, veniens coram beneficiariis curie, sub puritate fidei et honoris locutus est, quia tempore sue iuventutis servivit circa Petrum Drobnieze in Hostiwiez in curia, que vocabatur et semper vocatur ,retro ecclesiam, et postea aput Johannem dictum Meysner per ordinem fere quindecim annis continue, et ipse Drobnieze desponsavit eum ibidem; et dixit numquam se audivisse, possessiones dictarum hereditatum quod solvissent aliquem censum Hosprzidony nec eciam Henrico patri suo, et quod dicta curia semper habuit nomen ,dvór za kostelem'; se£ numquam audivit ipsam nomi- nari ,novy dvor aut ,nove plantacionis'. Set bene audivit de censu super hospitale in Hradeziano. | Secundus testis Mathias Gelenecz de Chayna dixit similiter sub puritate fidei et honoris, quod servivit cirea Hosprzidonem in Hostiwiez novem annis et numquam audivit, quod de illa curia, que vocatur ,retro ecclesiam! solvissent aliquando censum Hosprzidoni, set bene audivit, quod de illa curia solvebatur census ad hospitale in Hradezanum. Et dixit, numquam se audivisse dictam curiam nomi- nari ,novam seu ,nove plantacionis. 3% testis, Dorothea Kolinska dicta, vidua Danielowa, dixit similiter sub puritate fidei, quod in sua viduitate, iam sunt bene XL anni vel ultra, emerat curiam arature in Hostiwicz, que vocatur ,retro ecclesiam,' erga dominam viduam Sigismundi dicti Rokyezansky, quam tenuit et possedit annis plurimis, numquam solvit aliquem censum Hosprzidoni, set solvit decem sexa- genas gr. census super hospitale in Hradeziano singulis annis, et ipse Hosprzid fuit sibi compater; nec eciam aliquando audivit aliter nominari dictam curiam nisi ,curia retro eeclesiam' et non ,curia nova' seu ,nove plantacionis'. Et postea vendidit eandem curiam ad idem ius Mathie dicto Spatka, adhuc rege Wenceslao vivente.



Text viewManuscript line view