EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

236

favorem, eague omnia, que in gravem eciam divine maiestatis offensam, animarum periculum, ecclesiastice libertatis contemptum et plurimorum scandalum cedere dinoscuntur, in diocesi memorata sic sunt noloria, sic ea publica fama divulgat sicque nociva procdolor experiencia manifestat, quod lergiversacione aliqua nequeunt occultari. Cupientes igitur huic morbo, ne per moras temporum factus cronicus fomenta respuat medicine, oporlunam et congruam adhibere medelam, discrecioni vestre per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vos vel duo.aut unus vestrum per vos vel alium seu alios omnes et singulos tam clericos quam laicos, cuiuscunque status, ordinis vel condicionis existant, huiusmodi clericorum seu ecclesiasticarum et religiosarum personarum, se ut premittitur bellicis actibus non immiscen- cium, caplores, detentores, carceri mancipatores, compulsores, verberatores, vulneratores, occisores, necnon ipsorum clericorum seu personarum ecclesiasticarum et religiosarum sic captorum seu detentorum aut carceratorum receptatores, ecclesiarum effractores et incendiarios ac rerum et bonorum in ipsis ecclesiis existencium violentos spoliatores, raptores et. depre- datores, necnon talia fieri mandantes seu procurantes, aut eorum nomine seu mandato facta rala habentes et grata, ulpote excommunicatos et a canone generaliter per omnes ecclesias et loca, in quibus expedire videritis, auctoritate nostra excommunicatos publice nuncielis. Et insuper omnes et singulos tam sic excommunicatos a canone quam huiusmodi monasterii, ecclesiarum et locorum ac personarum ecclesiasticarum et religiosarum predictorum spoliatores, librorum, frucluum, reddituum et aliorum bonorum prefatorum occupatores, detentores, raptores, depredatores, abductores et asportatores necnon eos, qui talia fieri seu committi mandaverunt seu fecerunt, aut eorum nomine seu mandato facta seu commissa rata habuerunt seu habent, ipsorumque ea patrancium ac rerum et bonorum huiusmodi in predam asportatores, receplatores ex parle vestra generaliter publice in ecclesiis coram publico per vos vel alios monealis, ut infra competentem terminum, quem eis prefixeritis, huiusmodi captos et spoliata, rapta, abducla et asportata restituant seu de ipsis et aliis de huiusmodi per eos commissis debitam satisfaccionem impendant, el si infra dictum terminum id non impleverint, in illos, qui alias ob premissa a iure excommunicali non sunt, generalem excommunicacionis sen- tenciam proferatis ipsorumque omnium huiusmodi monita non implencium, terras, opida, castra, villas et loca subiciatis ecclesiastico interdicto. Preterea tam predictos quam alios omnes et singulos clericos et personas ecclesiasticas seculares et regulares, comites, proceres, barones, nobiles, milites et laicos, comunia quoque et universilates civitatum, castrorum, villarum et aliorum locorum quorumcunque generaliter et publice eadem auctoritate monere curetis, ut a talibus omnino deinceps abstineant, alioquin extunc in omnes et singulos qui talia commitlere aut attemptare presumpserint, in singulares scilicet personas, in illis videlicet casibus ex predictis, in quibus excommunicacionem per iam editos canones non subirent, excommunicacionis, ac universitates et communitates, ac in omnium et singulorum talia committencium civitates, opida, castra, terras: villas et loca interdicti generales sentencias proferatis, et nichilominus omnes el singulos, quos simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii solerti ei fideli adhibita diligencia reppereritis talia commisisse aut fecisse vel mandasse fieri aut committi, aut eorum nomine vel mandato facta seu commissa rata et grata


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile