236
favorem, eague omnia, que in gravem eciam divine maiestatis offensam, animarum periculum,
ecclesiastice libertatis contemptum et plurimorum scandalum cedere dinoscuntur, in diocesi
memorata sic sunt noloria, sic ea publica fama divulgat sicque nociva procdolor experiencia
manifestat, quod lergiversacione aliqua nequeunt occultari. Cupientes igitur huic morbo, ne
per moras temporum factus cronicus fomenta respuat medicine, oporlunam et congruam
adhibere medelam, discrecioni vestre per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus
vos vel duo.aut unus vestrum per vos vel alium seu alios omnes et singulos tam clericos
quam laicos, cuiuscunque status, ordinis vel condicionis existant, huiusmodi clericorum seu
ecclesiasticarum et religiosarum personarum, se ut premittitur bellicis actibus non immiscen-
cium, caplores, detentores, carceri mancipatores, compulsores, verberatores, vulneratores,
occisores, necnon ipsorum clericorum seu personarum ecclesiasticarum et religiosarum sic
captorum seu detentorum aut carceratorum receptatores, ecclesiarum effractores et incendiarios
ac rerum et bonorum in ipsis ecclesiis existencium violentos spoliatores, raptores et. depre-
datores, necnon talia fieri mandantes seu procurantes, aut eorum nomine seu mandato facta
rala habentes et grata, ulpote excommunicatos et a canone generaliter per omnes ecclesias
et loca, in quibus expedire videritis, auctoritate nostra excommunicatos publice nuncielis.
Et insuper omnes et singulos tam sic excommunicatos a canone quam huiusmodi monasterii,
ecclesiarum et locorum ac personarum ecclesiasticarum et religiosarum predictorum spoliatores,
librorum, frucluum, reddituum et aliorum bonorum prefatorum occupatores, detentores,
raptores, depredatores, abductores et asportatores necnon eos, qui talia fieri seu committi
mandaverunt seu fecerunt, aut eorum nomine seu mandato facta seu commissa rata habuerunt
seu habent, ipsorumque ea patrancium ac rerum et bonorum huiusmodi in predam asportatores,
receplatores ex parle vestra generaliter publice in ecclesiis coram publico per vos vel alios
monealis, ut infra competentem terminum, quem eis prefixeritis, huiusmodi captos et spoliata,
rapta, abducla et asportata restituant seu de ipsis et aliis de huiusmodi per eos commissis
debitam satisfaccionem impendant, el si infra dictum terminum id non impleverint, in illos,
qui alias ob premissa a iure excommunicali non sunt, generalem excommunicacionis sen-
tenciam proferatis ipsorumque omnium huiusmodi monita non implencium, terras, opida,
castra, villas et loca subiciatis ecclesiastico interdicto. Preterea tam predictos quam alios
omnes et singulos clericos et personas ecclesiasticas seculares et regulares, comites, proceres,
barones, nobiles, milites et laicos, comunia quoque et universilates civitatum, castrorum,
villarum et aliorum locorum quorumcunque generaliter et publice eadem auctoritate monere
curetis, ut a talibus omnino deinceps abstineant, alioquin extunc in omnes et singulos qui
talia commitlere aut attemptare presumpserint, in singulares scilicet personas, in illis videlicet
casibus ex predictis, in quibus excommunicacionem per iam editos canones non subirent,
excommunicacionis, ac universitates et communitates, ac in omnium et singulorum talia
committencium civitates, opida, castra, terras: villas et loca interdicti generales sentencias
proferatis, et nichilominus omnes el singulos, quos simpliciter et de plano sine strepitu et
figura iudicii solerti ei fideli adhibita diligencia reppereritis talia commisisse aut fecisse vel
mandasse fieri aut committi, aut eorum nomine vel mandato facta seu commissa rata et grata