82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
166
anniversaria plene, ceu prescriptum est, non celebrarentur, tunc nos seu rector dicle ville ipsis
fratribus predictis pecunias tamdiu dare non debemus, sed aliis pauperibus erogare, donec omnia
prescripta per dictos fratres effectualiter impleantur et in verum suum statum, prout supra-
dictum est, fuerint reformata. Sunt eciam homines predicte ville Swessedlicz inhabitatores
exempti et debent esse in futurum liberi ab omni dacione humulalium, pontalium, testimo-
nialium necnon citacionum cudarii et ceterarum pecuniarum, prout apud ipsum Wenceslaum
pridem fuerunt, penitus et soluti. Et cum berna domino marchioni danda fuerit, tuno sibi
de dicta villa Swessedlicz solum novem fertones dari debeant, residua vero berne pecunia
diete ville in usus ecclesie nostre convertatur, prout nobis melius videbitur expedire. Et
si umquam predicta villa impeterelur pro eo, quod ea quondam fuisse videlur domini terre
marchionatus Moravie, tunc defendi debeat isto modo, quod tercia pars ville Trssicz domino
marchioni data est pro eadem, ul hereditas pro hereditate, velut in libro seu registro domini
Benessii de Straznicz lucidius continetur. Nos itaque Andreas decanus et capitulum
Olomucense predicti premissa omnia et singula rata habentes alque grata virtute presencium
promittimus pro nobis et successoribus nostris ea, prout superius expressa sunt, inviolabiliter
observare ac dicti Wenceslai testatoris voluntatem ct ordinacionem predictam effectualiter
adimplere. In quorum testimonium et evidenciam pleniorem ac memoriam perpetuam sigillum
minus capituli nostri presentibus est appensum. Datum Olomucz in capitulo nostro sub anno
domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, feria sexta post diem nativitalis sancte
Marie virginis gloriose.
(Orig. Perg. h. Sig. im Archive des Dominikaner-Klosters in Olmütz.)
171.
Das Olmützer Capitel bestättigt die Stiftung eines Anniversars, welche Mathias von
Gewitsch und seine Stiefmutter Agnes machten. Dt. Olmütz 30. September 1393.
Nos Andreas decanus, canonici et capitulum ecclesie Olomucensis notumfacimus
tenore presencium universis, quod cum alias ab illustri principe et domino Jodoco marchione
et domino Moravie domino nostro gracioso, legittimo empcionis titulo villas Raczlawiez et
Susschicz pro certa pecuniarum summa emissemus, fuimus per discretum virum dominum
Mathiam quondam Johannis de Gewiez et honestam matronam Agnelem novercam dicli
domini Mathie et relictam dicti Johannis, attente rogati, quatinus ad hoc nostrum consensum
preberemus, quod ipsi annuum censum octo marcarum moravicalium, grossorum boemicalium
pro eorum pecuniis videlicet centum et duodecim marcis moravicalibus grossorum pragensium
computando in dictis villis obtinere valerent in duobus terminis anni, videlicet sanctorum Georgii et
Michaelis festis singulis annis vite sue temporibus sublevandum ; post eorum vero decessum quod
infra nominatis personis infrascripto modo porrigeretur, videlicet pro altero eorum decedente
una marca in ipsius anniversario secundum morem ecclesie nostre distribui deberet et similiter
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile