EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

166

anniversaria plene, ceu prescriptum est, non celebrarentur, tunc nos seu rector dicle ville ipsis fratribus predictis pecunias tamdiu dare non debemus, sed aliis pauperibus erogare, donec omnia prescripta per dictos fratres effectualiter impleantur et in verum suum statum, prout supra- dictum est, fuerint reformata. Sunt eciam homines predicte ville Swessedlicz inhabitatores exempti et debent esse in futurum liberi ab omni dacione humulalium, pontalium, testimo- nialium necnon citacionum cudarii et ceterarum pecuniarum, prout apud ipsum Wenceslaum pridem fuerunt, penitus et soluti. Et cum berna domino marchioni danda fuerit, tuno sibi de dicta villa Swessedlicz solum novem fertones dari debeant, residua vero berne pecunia diete ville in usus ecclesie nostre convertatur, prout nobis melius videbitur expedire. Et si umquam predicta villa impeterelur pro eo, quod ea quondam fuisse videlur domini terre marchionatus Moravie, tunc defendi debeat isto modo, quod tercia pars ville Trssicz domino marchioni data est pro eadem, ul hereditas pro hereditate, velut in libro seu registro domini Benessii de Straznicz lucidius continetur. Nos itaque Andreas decanus et capitulum Olomucense predicti premissa omnia et singula rata habentes alque grata virtute presencium promittimus pro nobis et successoribus nostris ea, prout superius expressa sunt, inviolabiliter observare ac dicti Wenceslai testatoris voluntatem ct ordinacionem predictam effectualiter adimplere. In quorum testimonium et evidenciam pleniorem ac memoriam perpetuam sigillum minus capituli nostri presentibus est appensum. Datum Olomucz in capitulo nostro sub anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio, feria sexta post diem nativitalis sancte Marie virginis gloriose.

(Orig. Perg. h. Sig. im Archive des Dominikaner-Klosters in Olmütz.)

171.

Das Olmützer Capitel bestättigt die Stiftung eines Anniversars, welche Mathias von Gewitsch und seine Stiefmutter Agnes machten. Dt. Olmütz 30. September 1393.

Nos Andreas decanus, canonici et capitulum ecclesie Olomucensis notumfacimus tenore presencium universis, quod cum alias ab illustri principe et domino Jodoco marchione et domino Moravie domino nostro gracioso, legittimo empcionis titulo villas Raczlawiez et Susschicz pro certa pecuniarum summa emissemus, fuimus per discretum virum dominum Mathiam quondam Johannis de Gewiez et honestam matronam Agnelem novercam dicli domini Mathie et relictam dicti Johannis, attente rogati, quatinus ad hoc nostrum consensum preberemus, quod ipsi annuum censum octo marcarum moravicalium, grossorum boemicalium pro eorum pecuniis videlicet centum et duodecim marcis moravicalibus grossorum pragensium computando in dictis villis obtinere valerent in duobus terminis anni, videlicet sanctorum Georgii et Michaelis festis singulis annis vite sue temporibus sublevandum ; post eorum vero decessum quod infra nominatis personis infrascripto modo porrigeretur, videlicet pro altero eorum decedente una marca in ipsius anniversario secundum morem ecclesie nostre distribui deberet et similiter



Text viewManuscript line view