EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

165

graniciis, prout ipsemet eadem bona pacifice tenuit et possedit nichil sibi, heredibus ac successoribus suis reservando, nobis et successoribus nostris ac ecclesie Olomucensi in perpetuum de consensu serenissimi principis et domini domini Jodoci marchionis et domini terre Moravie nostri domini gratiosi dedit, donavit, legavit et assignavit, omne quoque jus, proprietatem et possessionem, que sibi, heredibus ac successoribus suis competebant seu competere poterant in premissis, in nos et ecclesiam nostram transtulit tali addita condicione, quod nos et successores nostri debemus et debent novem fertones grossorum et octo grossos annuatim habere de pecuniis supradictis, videlicet duas sexagenas grossorum pro nobis seu pro offertorio retinentes, de residuis vero triginta grossis protunc in anniversario officiantibus et duos grossos prebendatis dare seu dividere tenebimur. Et post mortem ipsius Wenczeslai testatoris singulis annis inperpetuum una vice anniversarium pro sue ac progenitorum et predecessorum suorum animarum remedio et salute debemus et promiltimus peragere et celebrare et de residuis pecuniis remanentibus ad hospitale Olomucense in preurbio situm unam marcam grossorum census annui perpetui videlicet singulis quatuor temporibus unum ferlonem grossorum et missam ibidem celebranti unum grossum el quindecim grossos celeris pauperibus ibidem in hospitali degentibus eroga- bimus. Si autem in ipso hospitali nullus missam eo tempore celebraret, tunc idem grossus, officianti deputatus, pauperibus predictis et infirmis porrigatur. Insuper eliam nos et succes- sores noslri residuam partem pecuniarum videlicet septem marcas grossorum et unum fertonem priori et conventui fratribusque monasterii sancti Michaelis in Olomucz ordinis predicatorum singulis annis perpeluis temporibus debemus et debent dare et assignare et quicunque predictam villam ac bona de voluntate nostra et successorum nostrorum tenuerit seu rexerit, debet dare fratribus predictis, qui vigiliis intersunt et officiantibus singulis quatuor lemporibus unam marcam pro ipsorum utilitatibus et vestitu et tres fertones pro cera seu cereis luminibus, scilicet. singulis quatuor temporibus duodecim grossos. Eciam ille, qui villam predictam nomine et voluntate ecclesie nostre tenuerit, dictis fratribus singulis quatuor temporibus feriis sexlis triginta octo grossos pro piscibus ad coquinam dare tenebitur et pro eisdem ad melioracionem prandii pisces personaliter comparare. Deinde eciam fratres predicti debent et tenebuntur singulis annis semel in qualibet septimana videlicet secunda feria in capella ibidem in monasterio, per ipsum Wenczeslaum et predecessores suos fundala, missam defunctorum. sollempniter decantare ac singulis diebus in ipsa capella unam missam devote legere pro sue et progenitorum suorum animarum remedio et salute. Si vero dicta capella umquam rumperetur aut aliquo modo deslrueretur, extunc nos aut successores nostri pecunias superius nominatas et erogandas tam ad hospilale quam fratribus sancti Michaelis predictis dare non tene- bimur neque debent, nisi capella per nos aut dicte ville et bonorum rectorem cum eisdem pecuniis fuerit prius integraliter reformata. Eciam dicli fratres sancti Michaelis debent prefatum Wenceslaum et predecessores ac progenitores ipsius iuxta consuetudinem antiquam in anniversariis conservare ac singulis diebus una lampa cum oleo, velut antiquitus statutum est, in capella ardere debeat supradicta et anniversaria, prout supra scriptum est, exequentur velut se literis ipsius conventus ad id faciendum antea obligaverunt. Si autem nos, successores nostri seu dictorum bonorum rector per aliquem informari possemus, quod lampa prefata lumine cottidiano non procuraretur aut


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile