Facsimile view
82
165
graniciis, prout ipsemet eadem bona pacifice tenuit et possedit nichil sibi, heredibus ac successoribus
suis reservando, nobis et successoribus nostris ac ecclesie Olomucensi in perpetuum de consensu
serenissimi principis et domini domini Jodoci marchionis et domini terre Moravie nostri domini
gratiosi dedit, donavit, legavit et assignavit, omne quoque jus, proprietatem et possessionem, que
sibi, heredibus ac successoribus suis competebant seu competere poterant in premissis, in nos et
ecclesiam nostram transtulit tali addita condicione, quod nos et successores nostri debemus et
debent novem fertones grossorum et octo grossos annuatim habere de pecuniis supradictis, videlicet
duas sexagenas grossorum pro nobis seu pro offertorio retinentes, de residuis vero triginta
grossis protunc in anniversario officiantibus et duos grossos prebendatis dare seu dividere
tenebimur. Et post mortem ipsius Wenczeslai testatoris singulis annis inperpetuum una
vice anniversarium pro sue ac progenitorum et predecessorum suorum animarum remedio
et salute debemus et promiltimus peragere et celebrare et de residuis pecuniis remanentibus
ad hospitale Olomucense in preurbio situm unam marcam grossorum census annui perpetui
videlicet singulis quatuor temporibus unum ferlonem grossorum et missam ibidem celebranti
unum grossum el quindecim grossos celeris pauperibus ibidem in hospitali degentibus eroga-
bimus. Si autem in ipso hospitali nullus missam eo tempore celebraret, tunc idem grossus,
officianti deputatus, pauperibus predictis et infirmis porrigatur. Insuper eliam nos et succes-
sores noslri residuam partem pecuniarum videlicet septem marcas grossorum et unum
fertonem priori et conventui fratribusque monasterii sancti Michaelis in Olomucz ordinis
predicatorum singulis annis perpeluis temporibus debemus et debent dare et assignare et
quicunque predictam villam ac bona de voluntate nostra et successorum nostrorum tenuerit
seu rexerit, debet dare fratribus predictis, qui vigiliis intersunt et officiantibus singulis quatuor
lemporibus unam marcam pro ipsorum utilitatibus et vestitu et tres fertones pro cera seu
cereis luminibus, scilicet. singulis quatuor temporibus duodecim grossos. Eciam ille, qui
villam predictam nomine et voluntate ecclesie nostre tenuerit, dictis fratribus singulis quatuor
temporibus feriis sexlis triginta octo grossos pro piscibus ad coquinam dare tenebitur et pro
eisdem ad melioracionem prandii pisces personaliter comparare. Deinde eciam fratres predicti
debent et tenebuntur singulis annis semel in qualibet septimana videlicet secunda feria in
capella ibidem in monasterio, per ipsum Wenczeslaum et predecessores suos fundala, missam
defunctorum. sollempniter decantare ac singulis diebus in ipsa capella unam missam devote
legere pro sue et progenitorum suorum animarum remedio et salute. Si vero dicta capella umquam
rumperetur aut aliquo modo deslrueretur, extunc nos aut successores nostri pecunias superius
nominatas et erogandas tam ad hospilale quam fratribus sancti Michaelis predictis dare non tene-
bimur neque debent, nisi capella per nos aut dicte ville et bonorum rectorem cum eisdem pecuniis
fuerit prius integraliter reformata. Eciam dicli fratres sancti Michaelis debent prefatum Wenceslaum
et predecessores ac progenitores ipsius iuxta consuetudinem antiquam in anniversariis conservare
ac singulis diebus una lampa cum oleo, velut antiquitus statutum est, in capella ardere debeat
supradicta et anniversaria, prout supra scriptum est, exequentur velut se literis ipsius conventus ad
id faciendum antea obligaverunt. Si autem nos, successores nostri seu dictorum bonorum rector
per aliquem informari possemus, quod lampa prefata lumine cottidiano non procuraretur aut