EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

147

valeamus de remedio quietis et securitatis providere, sine quibus plerumque et ipsa, per quam salus acquiritur, devocio prepeditur. Sane igitur attendentes periculosam esse monasterii vicinitatem civitati nostre Lanczkrone, prope cuius muros in suburbio situm erat et maxime instantibus gwerris, que in nostris partibus plus solito invaluerunt hiis temporibus, quod ex ipso monasterio propter ipsius ad muros civitatis propinguitatem possemus facillime ipsam civitatem perdere, quod nobis et ecclesie nostre Luthomislensi dampnum esset inportabile, obtenta prius litencia a sanccissimo in Christo patre et domino, domino Bonifacio pontifice summo sancte sedis Romane papa nono, habito eciam consensu religiosorum virorum Henrici prepositi, Johannis prioris et tocius conventus predicti monasterii incolarum ipsum in suburbio mona- sterium destruximus et ad ecclesiam parrochialem in eadem civitate sitam, prius tamen eidem monasterio auctoritate predicte sedis apostolice unitam et incorporatam transtulimus et eandem ecclesiam parrochialem sanctissime virginis Marie in monasterium ereximus, tacta iam aucto ritate apostolica annuente. Ubi quia locus habitaculis officinisque religiosorum iam dictorum virorum non erat sufficiens, perpendentes eos ob comodum el securitatem prefate civitatis nostre ad consensum de deponendo per nos ipsorum monasterio multum fuisse voluntarios et paratos, licet inde pluribus implicari non dubitarent incomodis atque dampnis, prehabito prius super hoc civitatis eiusdem judicis civiumque juratorum consensu et consilio septem domunculas parrochiali ecclesie vicinas civitati tamen minus utiles deponi admisimus, pro area dictis iam dominis amplianda. Quarum primam possidebat Petrus Lengwalt censuans de media marea unum grossum; secundam tenebat Nycz Scheller censuans de 1 marca unum grossum, de tercia Theodricus Hok censuabat de uno fertone 1 gr.; de quarta Gramlibyn vidua solvebat de uno fertone 1 gr. de quinta Johannes Schuller solvebat de tribus fer- tonibus II gr.; sexta domus Thamonis solvebat de 1 marca unum gr.; septima domus Neudikin vidue solvebat de uno fertone 1 gr. Et hoc quantum pro uno census termino, nam unusquisque eorum tantumdem solvebat termino pro secundo. Quibus singulis ad summam reductis non plus inveniuntur quam XII grossos per annum omnes ille domuncule censuasse. Ne tamen et in hoc modico aut in quovis alio civitati preiudicaret iam dicti monasterii translacio, pro compensacione census earundem domuncularum et cum hoc generaliter omnes sive intra seu extra urbem sint, pro quibus civitati ex parte ipsius monasterii iusta potuisset aut posset competere satisfaccio, ordinavimus ei tres fertones grossorum pro censu perpetuo, quod sic patet. Predecessor namque noster bone recordacionis dominus Petrus olim episcopus Luthomislensis ac eiusdem fundator monasterii perpetuam sui memoriam eidem civitati com- mendare cupiens, unam sexagenam grossorum perpelui census pro decem sexagenis ab eadem civitate comparavit, cuius dispensacionem fiendam disposuerat in hunc modum. Debebant enim civitatis eiusdem cives in festo sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum pro eadem sexagena III| vasa cerevisie emere, unum quodque vas pro fertone computando, quorum duo vasa ipsi monasterio constituerat presentari, atque alia duo ut per communitatem pauperum et divitum juvenum ac senum in medio civitatis debuerint epotari. Et quia in tali potacione nulla disciplina nullusque servabatur ordo, quin pocius uno cerevisiam rapiente

pre aliis plerumque homicidii periculum inde oriri timebatur, nec lam per ipsos cives erat 19%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile